monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXV De spolia Marileifi. <<< >>> XXVII De iniuria Magnulfi episcopi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXVI Quod Gundovaldus civitates circuit.
1 Gundovaldus vero Pectavum accedere voluit, sed timuit. Audierat enim, iam contra se exercitum commoveri. In civitatibus enim, quae Sigyberthi regis fuerant, ex nomine regis Childeberthi sacramenta suscipiebat; in reliquis vero, quae aut Gunthchramni aut Chilperici fuerant, nomine suo, quod fidem servarent, iurabant.2 Post haec Ecolisinam accessit, susceptaque sacramenta muneratisque prioribus, Petrocoricum adgreditur. Graviter episcopum tunc iniuriatum reliquid, pro eo quod susceptus ab eodem honorifice non fuisset.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.43 bnf5921.105 bnf9765.85 bnf17655.127 cpl864.178