monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXIV De praeda urbis Pectavae. <<<     >>> XXVI Quod Gundovaldus civitates circuit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXV De spolia Marileifi.

1 Marileifum vero, qui primus medicorum in domo Chilperici regis habitus fuerat, ardentissime vallant; et qui iam a Gararico duce valde spoliatus fuerat, ab his iterum denudatur, ita ut nulla ei substantia remaneret. Equos quoque eius, aurum argentumque sive species, quas meliores habebat, pariter auferentes, ipsum ditioni aeclesiasticae subdiderunt.2 Servitium enim patris eius tale fuerat, ut molinas aeclesiasticas studeret, fratresque ac consubrini vel reliqui parentes colinis dominicis adque pistrino subiecti erant.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.43 bnf5921.105 bnf9765.85 bnf17655.127 cpl864.178