monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXIII De Iudaeo interfecto cum suis. <<< >>> XXV De spolia Marileifi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXIV De praeda urbis Pectavae.
1 Anno igitur decimo Childeberthi regis rex Gunthchramnus, commotis gentibus regni sui, magnum iuncxit exercitum. Sed pars maior cum Aurilianensibus adque Biturigis Pectavum petiit. Excesserant enim de fide, quam regi promiserant. Miseruntque prius legationem, ut scirent, utrum susceperentur ab his an non.2 Sed episcopus loci Maroveus dure suscepit hos nuntios. At illi infra terminum ingressi, praedas, incendia adque homicidia faciebant. Hii vero qui cum praeda revertebantur, per Toronicum transeuntes, similiter illis qui iam sacramenta dederant faciebant, ita ut ipsae quoque aeclesiae incenderentur et quaecumque invenire potuissent diriperentur.3 Quod saepius actum est, dum illi ad regem egre converterentur. Sed cum exercitus propius ad urbem accederet et iam pars maxima regionis devastata cerneretur, tunc miserunt nuntios, fideles se rege Gunthchramno fatentes. At illi infra murus urbis recepti, super episcopum inruerunt, dicentes, eum infidelem esse.4 Ille vero cum se ab his cerneret coartatum, effracto unum de sacris ministeriis calicem aureum et in numisma redactum, se populumque redemit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.43 bnf5921.103 bnf9765.84 bnf17655.127 cpl864.178
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik