monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXI De fuga et custodia Eberulfi. <<<     >>> XXIII De Iudaeo interfecto cum suis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXII De malitia eius.

1 Dum haec autem agerentur, res ipsius Eberulfi diversis conceduntur. Aurum argentumque vel alias meliores species, quas secum retenebat, in medio exposuit; quod vero conmendatum habuit, publicatum est. Greges etiam aequorum, porcorum iumentorumque diripiuntur. Domus vero inframuranea, quam de dominatione aeclesiae abstulerat, referta annonis, vino adque tergoribus rebusque aliis multis, adplene spoliata est, nec ibi aliud quam parietes vacui remanserunt.2 Ex hoc nos maxime suspectus habebat, qui in causis eius fideliter currebamus, promittens plerumque, quod, si umquam ad regis gratiam perveniret, in nobis haec quae perferebat ulcisceretur. Deus enim novit, cui arcana pectoris revelantur, quia de puro corde, in quantum potuemus, solatium ministravimus.3 Et quamquam multas nobis insidias prius de rebus sancti Martini fecissit, extabat tamen causa, ut eadem obliviscerem, eo quod filium eius de sancto lavacro suscipissem. Sed credo, infilici ea res maximum fuit inpedimentum, quod nullam reverentiam sancto praestabat antestiti. Nam saepe cedes infra ipsum atrium, quod ad pedes beati erat, exegit, exercens assiduae aebrietatis ac vanitatis.4 Presbiterum quoque unum, pro eo quod ei vinum dare differret, cum iam crapulatus aspiceretur, elisum super scamnum pugnis ac diversis ictibus verberavit, ut paene animam reddere videretur; et fecissit forsitan, si ei medicorum ventusae non subvenissent. Habebat enim pro timore regis in ipsum salutaturium beatae basilicae mansionem.5 Cum autem presbiter, qui clavis ostei retenebat, clausis reliquis, recessissit, per illum salutaturii osteum introeuntes puellae cum reliquis pueris eius, suspiciebant picturas parietum rimabantque ornamenta beati sepulchri; quod valde facinorosum relegiosis erat. Quod cum presbyter cognovissit, defixis clavis super ostium, intrinsecus serras aptavit.6 Haec ille cum post caenam vinu maditus advertissit et nos in basilicam in initium noctis orationis gratia psallerimus, furibundus ingreditur meque convitiis ac maledictionibus urguere coepit, illud inter iurgia exprobrans, quod ego eum vellim a sancti antestitis fimbriis separare. Sed ego stupens, quae virum coepissit insania, blandis sermonibus mulcire conatus sum.7 Sed cum eius furias verbis lenibus superare non possim, silere decrevi. Ille vero me tacitum intendens, ad presbiterum convertitur evometque in eum multa convicia. Nam et illum verbis procacibus et me diversis obpropriis inpugnabat. Nos vero cum vidissimus eum, ut ita dicam, agi a daemone, egressi a basilica sancta, scandalum vigiliasque finivimus, illud maxime indignum ferentes, quod ad hoc iurgium absque reverentia sancti ante ipsum sepulchrum antestitis excitaverat.8 His diebus vidi somnium, quod ipsi in sancta basilica retuli, dicens: 'Putabam me quasi in hac basilica sacrosancta missarum solemnia caelebrare. Cumque iam altarium cum oblationibus palleo syrico coopertum essit, subito ingredientem Gunthchramnum regem conspicio, qui voce magna clamabat: 'Extrahite inimicum generationis nostrae, evellite homicidam a sacro Dei altario'.9 At ego, cum haec audirem, ad te conversus dixi: 'Adpraehende palleum altaris, infelix, quo sacra munera conteguntur, ne hinc abiciaris'. Cumque adpraehenderis, laxa eum manu et non viriliter detenebas. Ego vero, expansis manibus, contra pectus regis meum pectus aptabam, dicens: 'Noli eiecere hunc hominem de basilica sancta, ne vitae periculum patiaris, ne te sanctus antestis sua virtute confodeat.10 Noli te proprio iaculo interemere, quia, hoc si feceris, praesentem vitam aeternamque carebis'. Sed cum rex mihi resisteret, tu laxabas palleum et post me veniebas. Ego vero valde tibi molestus eram. Cumque reverteris ad altarium, adpraehendebas palleum, sed rursum relinquebas. Dum hunc tu tepide reteneris et ego rege viriliter resisterem, evigilavi pavore conterritus, ignarus quid somnium indecaret'.11 Igitur cum ei ista narrassem, ait: 'Verum est somnium, quod vidisti, quod valde cogitatione meae concordat'. Cui ego: 'Et quid providit cogitatio tua?' Et ille: 'Deliberatum', inquid, 'habui , ut, si me rex ab hoc loco iuberit extrahi, ab una manu pallas altaris tenerem, ab alia vero, evaginato gladio, te prius interfectum, quantuscumque deinceps clericos repperissem, in morte prosternerem.12 Nec mihi post haec erat iniuria leto subcumbere , si de huius sancti clericis acciperem ultionem'. Haec ego audiens et stupens, admirabam quod erat, quia per os eius diabulus loquebatur. Numquam enim in Deum ullum timorem habuit. Nam dum essit in libertatem, equi eius ac pecora per segites pauperum vineisque dimittebantur.13 Quod si expellebantur ab his, quorum evertebant labores, statim a suis percolibantur. Nam in hac angustia qua erat saepe commemorabat, quod res beati antestitis abstulissit iniuste. Denique anno superiore, commotum quendam levem e civibus, aeclesiae actores fecit interpellari. Tunc, postposita iustitia, res, quas olim aeclesia possedebat, sub specie emptionis abstraxit, datam ipsi homini partem auream baltei sui.14 Sed et alia multa perversae egit usque ad finem vitae suae, quem in posterum explanamus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.40 bnf5921.102 bnf9765.84 bnf17655.127 cpl864.176

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXI De fuga et custodia Eberulfi. <<<     >>> XXIII De Iudaeo interfecto cum suis.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik