monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XIX Quod regina in villa abire iussa est. <<< >>> XXI De fuga et custodia Eberulfi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XX Quod idem emisit qui Brunechildem lederet.
1 Postquam autem Fredegundis regina ad supradictam villam abiit, cum esset valde maesta, quod ei potestas ex parte fuisset ablata, meliorem a se existimans Brunichildem, misit occulte clericum sibi familiarem, qui eam circumventam dolis interemere possit, videlicet ut, cum se subtiliter in eius subderet famulatum, ab ea credi possit, et sic clam percoliretur.2 Veniens igitur clericus, cum diversis ingeniis se eidem commendavit, dicens: 'A facie Fredegundis reginae fugio, deposcens auxilium tuum'. Coepit se etiam omnibus reddere humilem, carum, oboedientem ac reginae privatum. Sed non longo tempore interposito, intellexerunt eum dolosae transmissum; vinctusque ac caesus, cum rem patifecisset occultam, redire permissus est ad patronam.3 Reseransque quae acta fuerant, effatus, quod iussa patrari non potuissit, manuum ac pedum abscisione multatur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.39 bnf5921.102 bnf9765.83 bnf17655.127 cpl864.175
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik