monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XVIII De eo quod rege dictum est. <<<     >>> XX Quod idem emisit qui Brunechildem lederet.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XIX Quod regina in villa abire iussa est.

1 Cum autem magnus clamor fierit adversus eos qui potentes cum rege fuerant Chilperico, scilicet quod abstulissent vel villas vel res reliquas de rebus alienis, omnia, quae iniuste ablata fuerant, rex reddi praecepit, sicut iam superius indecatum est. Fredegundem quoque reginam ad villam Rodoialensim, quae in Rhodomagensie termino sita est, abire praecepit.2 Secutique sunt eam omnes meliores natu regni Chilperici regis. Ibique relinquentes eam cum Melanio episcopo, qui de Rhodomago submotus fuerat, ad filium eius se transtulerunt, promittentes, quod ab his studiosissime nutriretur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.39 bnf5921.102 bnf9765.83 bnf17655.127 cpl864.175