monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XVII De Promoto episcopo. <<< >>> XIX Quod regina in villa abire iussa est.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XVIII De eo quod rege dictum est.
1 De eo quod rege dictum est, ut se cautum redderet, ne interficeretur. Commorante vero rege apud urbem Parisiacam, venit quidam pauper, dicens: 'Audi, rex, verba oris mei. Noveris enim, quia Faraulfus, cobicularius quondam fratris tui, quaerit te interficere. Audivi enim consilium eius, ut, eunte te matutina oratione ad aeclesiam, aut cultro adpeteret aut hasta transfoderet'.2 Obstupefactus autem rex, misit vocare eum. Quo negante, de his rex metuens, armis se valde munivit, nec paenitus ad loca sancta vel alibi nisi vallatus armatis adque custodibus procedebat. Faraulfus autem non post multum tempus mortuus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.39 bnf5921.101 bnf9765.83 bnf17655.127 cpl864.175
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik