monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XVI De regressu Praetextati episcopi. <<< >>> XVIII De eo quod rege dictum est.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XVII De Promoto episcopo.
1 Promotus vero, qui in Dunense castro ordinante Sigybertho rege episcopus fuerat institutus et post mortem regis amotus fuerat, eo quod castrum illud esset diocisis Carnotena, - contra quem ita iudicium latum fuerat, ut praesbiterii tantum officium fungeretur - accessit ad regem, depraecans, ut ordinationem episcopatus in antedicto castro reciperet.2 Sed, obsistente Pappolo Carnotenae urbis episcopo ac dicente, quia: 'Diocisis mea est', ostendente praesertim iudicium episcoporum, nihil aliud potuit obtenere cum rege, nisi ea quae sub ipsius castri termino propria habebat reciperit, in qua cum genetrice adhuc superstite moraretur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.39 bnf5921.101 bnf9765.83 bnf17655.127 cpl864.174
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik