monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XV De malitia Fredegunde. <<< >>> XVII De Promoto episcopo.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XVI De regressu Praetextati episcopi.
1 Praetextatum vero episcopum egre suscoepit, quem cives Rhodomaginsis post excessum regis de exilio expetentes, cum grande laude civitati suae restituerunt. Post reditum vero suum ad urbem Parisiacam advenit ac se Gunthchramno regi repraesentavit, exorans, ut causam suam diligenter inquireret. Adserebat enim regina, eum non debere recepi, qui fuisset per iudicium quadraginta quinque episcoporum a sacerdotali officio segregatus.2 Cumque rex pro hac causa synodum excitare vellit, Ragnemodus huius urbis episcopus pro omnibus responsum reddidit, dicens: 'Scitote ei paenitentiam indictam a sacerdotibus, non tamen eum prursus ab episcopatum remotum' . Et sic a rege susceptus adque convivio eius adscitus, ad urbem suam regressus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.38 bnf5921.101 bnf9765.83 bnf17655.127 cpl864.174
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik