monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 14
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XIII De incendio et praedes Pectavi urbis. <<<     >>> XV De malitia Fredegunde.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XIV De legatis Childeberthi regis ad Gunthramno missis.

1 Igitur, adveniente placito, directi sunt ad Childebertho rege Egidius episcopus, Gunthchramnus Boso, Sigyvaldus et alii multi ad Gunthchramno regem; ingressique ad eum, ait episcopus: 'Gratias agimus Deo omnipotenti, o piissime rex, quod te post multos labores regionibus tuis regnoque restituit'.2 Cui rex ait: 'Illi enim dignae sunt gratiae referendae, qui est rex regum et dominus dominorum, qui haec sua miseratione operare dignatus est. Nam non tibi, cuius consilio doloso ac periurus regionis meae anno superiore incensae sunt, qui numquam fidem integram cum ullo homine habuisti, cuius dolositas ubique dispergitur, qui non sacerdotem, sed inimicum regni nostri te esse declaras'.3 Ad haec verba episcopus iracundia commotus siluit. Unus autem ex legatis dixit: 'Supplecat nepus tuus Childeberthus, ut civitates, quas pater eius tenuit, reddi iubeas'. Ad haec ille respondit: 'Iam dixi vobis prius, quia pactiones nostrae mihi haec conferunt, ideoque eas reddere nolo'. Alius quoque legatorum ait: 'Rogat nepus tuus, ut Fredegundem maleficam, per quam multi reges interfecti sunt, reddi iubeas ad ulciscendam mortem patris, patrui vel consubrinorum suorum'.4 At ille: 'Tradi ei', inquid, 'in potestate non poterit, quia filium regem habet. Sed et ea quae contra illam adseretes, vera esse non credo'. Post hos Gunthchramnus Boso, quasi aliquid suggesturus, ad regem accedit. Et quia sonuerat, Gundovaldum manifeste regem levatum, antecipans rex verba eius, ait: 'O inimici regionis regnique nostri, qui propterea ante hos annos Orientem adgressus es, ut Ballomerem quendam - sic enim vocabat rex Gundovaldum - super regnum nostrum adduceris, semper perfide et numquam custodiens quae promittis!' Cui ille: 'Tu', inquid, 'dominus et rex regali in solio resedis, et nullus tibi ad ea quae loqueris ausus est respondere.5 Insontem enim me de hac causa profiteor. At si aliquis est similis mihi, qui hoc crimen inpingat occulte, veniat nunc palam et loquatur. Tunc, o rex piissime, ponens hoc in Dei iudicium, ut ille discernat, cum nos in unius campi planitiae viderit demicare' . Ad haec, cunctis silentibus, addedit rex: 'Omnibus autem haec causa animus accendere debet, ut repellatur a finibus nostris advena, cuius pater molinas gobernavit, et ut vere dicam, pater eius pectinibus insedit lanasque conposuit'.6 Et quamquam possit fieri, ut unus homo utriusque artificii magisterio subderetur, ad increpationem tamen regis quidam ex ipsis respondit: 'Ergo duos, ut adseris, patres hic homo habuit, lanarium simul molinariumque. Absit a te, o rex, ut tam inculte loquaris. Non enim auditum est, unum hominem praeter spiritalem causam duos habere posse pariter genitores'.7 Dehinc, cum multi solverentur in risu, respondit alius legatorum, dicens: 'Vale dicimus tibi, o rex. Nam quia reddere noluisti civitatis nepotis tui, scimus, salvam esse securem, quae fratrum tuorum capitibus est defixa. Celerius tuum libravit defixa cerebrum'. Et sic cum scandalum discesserunt. Tunc rex his verbis succensus, iussit super capita euntium proici aequorum stercora, putrefactas astulas, paleas ac faenum putridine dissolutum ipsumque foetidum urbis lutum.8 Quibus de rebus maculati graviter, non sine inmensa iniuria adque contumilia abierunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.37 bnf5921.100 bnf9765.82 bnf17655.127 cpl864.172

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik