monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XI De signis quae apparuerunt. <<< >>> XIII De incendio et praedes Pectavi urbis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XII De incendio regionis Toronicae et virtute sancti Martini.
1 Igitur Gunthchramnus rex comites suos ad conpraehendendas civ condam Sigyberthus de regno Chariberthi fratris sui acciperat, direxit, ut exegentes sacramenta suis eas ditionibus subiugarent. Toronici vero adque Pectavi ad Childeberthum, Sigyberthi filium, transire voluerunt, sed commoti Biturigi contra eos venire disponunt adque infra terminum Toronicum incendia facere coeperunt.2 Tunc Maroialensim aeclesiam termini Toronici, in qua sancti Martini reliquiae habibantur, incendio concremarunt; sed virtus beati adfuit, ut in tam valido incendio pallolae, quae super altarium fuerant positae, non consumerentur ab igne. Et non solum ipse, sed etiam herbolae olim collectae altarioque locatae nequaquam exustae sunt.3 Qua incendia videntes Toronici legationem mittunt, dicentes, melius sibi esse ad tempus Gunthchramno rege subdi quam cuncta incendio ac ferro vastari.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.36 bnf5921.99 bnf9765.82 bnf17655.127 cpl864.171
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik