monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, X Quod Gundovaldus in regno elevatus est. <<< >>> XII De incendio regionis Toronicae et virtute sancti Martini.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XI De signis quae apparuerunt.
1 Erat enim, cum haec agebatur, mensis decimus. Tunc apparuerunt in codicibus vinearum palmites novi cum uvis deformatis, in arboribus flores; pharus magna per caelum discurrens, quae, priusquam lux fierit in die, late mundum inluminavit. Apparuerunt etiam in caelo et radii. A parte septentrionali columna ignea, quasi de caelo pendens, per duarum horarum spatium visa est, cui stella magna superposita erat.2 In Andecavo enim terra tremuit, et multa alia signa apparuerunt, quae, ut opinor, ipsius Gundovaldi interitum nuntiarunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.35 bnf5921.99 bnf9765.82 bnf17655.127 cpl864.171
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik