monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, IX Quod Rigunthis a Desiderio, thesauris ablatis, retenta est. <<< >>> XI De signis quae apparuerunt.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, X Quod Gundovaldus in regno elevatus est.
1 Quod Gundovaldus in regno elevatus est, et de Rigundae, filia Chilperici regis. Ipse vero ad Mummolum, cum quo foedus ante duos annos inierat, properavit. Morabatur tunc Mummolus infra murus Avennicae urbis cum Gundovaldo, cui in libro superiore meminimus. Qui coniunctus cum supradictis ducibus Limovicinum accedens, Briva-Curretia vicum, in quo sanctus Martinus, nostri, ut aiunt, Martini discipulus, requiescit, advenit, ibique parmae superpositus, rex est levatus.2 Sed cum tertio cum eodem girarent, cecidisse fertur, ita ut vix manibus circumstantium sustentare potuisset. Deinde ibat per civitates in circuitu positas. Rigunthis vero in basilica sanctae Mariae Tholosa, in qua Ragnovaldi uxor, cui supra meminimus, Chilpericum metuens confugerat, resedebat. Ragnovaldus vero de Hispaniis rediens, uxori facultatique restituetur.3 Legationis enim causa Hispaniam petierat, a rege Gunthchramno directus. Magno ea tempestate incendio basilica antedicti Martini beati apud Brivam vicum ab inminente hoste cremata est, ita ut tam altarium quam columnae, quae de diversis marmorum generibus aptatae erant, ab igne dissolverentur. Sed ita haec aedes in posterum a Ferreolo episcopo reparata est, tamquam si nihil mali pertulerit.4 Vehementer enim admirantur veneranturque hunc sanctum incole, eo quod plerumque virtutes eius experiantur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.35 bnf5921.99 bnf9765.82 bnf17655.127 cpl864.171
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik