monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, VIII Quod rex populum petiit, ne ut fratres eius interematur. <<<     >>> X Quod Gundovaldus in regno elevatus est.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, IX Quod Rigunthis a Desiderio, thesauris ablatis, retenta est.

1 Dum haec agerentur, Rigunthis, Chilperici regis filia, cum thesauris supra scriptis usque Tholosam accessit. Et cernens se iam ad terminum Gothorum esse propinquam, moras innectire coepit, dicentibus sibi tum praeterea suis, oportere eam ibidem commorari, cum ipsi fatigati de itenere vestimenta haberent inculta, calciamenta scissa, ipsosque equorum adque carrucarum apparatos adhuc, sicut plaustris evecti erant, seorsum esse disiunctos.2 Oportere potius omnia haec prius diligenter stabilire et sic in itenere proficisci ac suscepi cum omni elegantia ab sponso, ne forte, si inculti inter Gothos apparerent, inriderentur ab ipsis. Dum ergo his retardarentur ex causis, mors Chilperici regis in aures Desiderii ducis inlabitur. Ipse quoque, collectis secum viris fortissimis, Tholosam urbem ingreditur repertusque thesauros abstulit de potestate reginae et in domo quadam sub sigillorum munitione ac virorum fortium custodia mancipat, deputans reginae victum artum, donec ad urbem regrederetur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.35 bnf5921.99 bnf9765.82 bnf17655.127 cpl864.170

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik