monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, VII Quod legati Childeberthi Fredegundem requirunt. <<< >>> IX Quod Rigunthis a Desiderio, thesauris ablatis, retenta est.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, VIII Quod rex populum petiit, ne ut fratres eius interematur.
1 Sed quia non erat fidus ab hominibus inter quos venerat, armis se munivit, nec umquam ad eclesiam aut reliqua loca, qua ire delectabat, sine grande pergebat custodia. Unde factum est, ut quadam die dominica, postquam diaconus silentium populis, ut missae abscultarentur, indixit, rex conversus ad populum dicerit: 'Adiuro vos, o viri cum mulieribus qui adestis, ut mihi fidem inviolatam servare dignimini nec me, ut fratres meus nuper fecistis, interematis, liceatque mihi vel tribus annis nepotis meus, qui mihi adoptivi facti sunt filii, enutrire, ne forte contingat, quod Divinitas aeterna non patiatur, ut illis parvolis, me defuncto, simul pereatis, cum de genere nostro robustus non fuerit qui defensit'.2 Haec eo dicente, omnes populus orationem pro rege fudit ad Dominum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.34 bnf5921.99 bnf9765.82 bnf17655.127 cpl864.170
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik