monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, VI Quod idem rex ea que de Charibertho erant sibi subegit. <<<     >>> VIII Quod rex populum petiit, ne ut fratres eius interematur.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, VII Quod legati Childeberthi Fredegundem requirunt.

1 Quibus discedentibus legati iterum Childeberthi ad antedictum regem veniunt, Fredegundem reginam requirentes atque dicentes: 'Redde homicidam, quae amitam meam suggillavit, quae patrem interfecit et patruum, quae ipsus quoque consobrinus meus gladio interemit'. At ille: 'In placito', inquid, 'quem habemus, cuncta decernimus, tractantes, quid oporteat fieri'.2 Nam Fredegunde patrocinio suo fovebat, ipsamque sepius ad convivium evocans, promittens, se ei fieri maximum defensorem. Quadam vero die, dum pariter ad mensam epolarentur, regina consurgens et vale dicens, a rege detenebatur, dicente sibi: 'Adhuc aliquid cybi sume'. Cui illa: 'Indulge', inquid, 'depraecor, domini mi, quia iuxta consuetudinem mulierum contigit mihi, ut pro conceptu consurgam'.3 Haec ille audiens, obstipuit, sciens, quartum esse mensem, ex quo alium ediderat filium; tamen permisit eam consurgere. Prioribus quoque de regno Chilperici, ut erat Ansovaldus, et reliqui ad filium eius, qui erat, ut superius diximus, quattuor mensuum, se colligerunt, quem Chlotharium vocitaverunt, exegentes sacramenta per civitates, quae ad Chilpericum prius aspexerant, ut scilicit fidelis esse debeant Gunthchramno rege ac nepote suo Chlothario.4 Gunthchramnus vero rex omnia, quae fidelis regis Chilperici non recte diversis abstulerant, iusticia intercedente, restituit, multa et ipsi eclesiis conferens; testamenta quoque defunctorum, qui eclesias heredis instituerant et ad Chilperico conpressa fuerant, restauravit, multisque se benignum exhibens ac multa pauperibus tribuens.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.34 bnf5921.98 bnf9765.81 bnf17655.202 cpl864.169

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik