monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, IV Quod Fredegundis in aeclesia confugit. <<< >>> VI Quod idem rex ea que de Charibertho erant sibi subegit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, V Quod Gunthramnus rex Parius venit.
1 Fredegundis igitur regina, accepto consilio, legatos ad Gunthchramnum regem mittit, dicens: 'Veniat dominus meus et suscipiat regnum fratris sui. Est', inquid, 'mihi infans parvolus, quem in eius ulnis ponere desiderans, me ipsam eius humilio dicioni'. Conperto autem Gunthchramnus rex de fratris excessu amarissime flevit.2 Moderato quoque planctu, conmoto exercitu, Parisius dirigit. Cumque ille infra muros susceptus fuisset, Childeberthus rex, nepus eius, ab alia advenit parte.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.33 bnf5921.98 bnf9765.81 bnf17655.202 cpl864.169
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik