monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, III De interitu Vidastis cognomento Avi. <<< >>> V Quod Gunthramnus rex Parius venit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, IV Quod Fredegundis in aeclesia confugit.
1 Quod Fredegundis in aeclesia confugit, et de thesauris ad Childeberto ductis. Interea Fredegundis regina iam viduata Parisius advenit et cum thesauris, quos infra murorum septa concluserat, ad aeclesiam confugit adque a Ragnemodo fovetur episcopo. Reliquos vero thesauros, qui apud villam Calam remanserant, in quibus erat missurium illud aureum quod nuper fecerat, thesaurarii levaverunt et ad Childeberthum regem, qui tunc apud Meldensem conmorabatur urbem, velociter transierunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.33 bnf5921.98 bnf9765.81 bnf17655.202 cpl864.166
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik