monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, II De conlisione Carnotenorum et Aurilianensium. <<< >>> IV Quod Fredegundis in aeclesia confugit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, III De interitu Vidastis cognomento Avi.
1 Vidastis cognomento Avus, qui ante hos annos Lupum Ambrosiumque pro amore uxoris Ambrosii interfecerat et ipsam sibi, quae consubrina sua esse dicebatur, in matrimunio acceperat, dum multa scelera infra Pectavum terminum perpetraret, quodam loco cum Chulderico Saxone coniunctus, dum se invicem convitiis lacesserent, unus ex pueris Chulderici Avonem hasta transfixit.2 Qui ad terram ruens, plerisque adhuc ictibus sauciatus, iniquam animam, sanguine defluente, refudit; fuitque ultrix divina maiestas sanguinis innocentis, quem propria effuderat manu. Multa enim furta, adulteria homicidiaque miserrimus saepe conmiserat, quae silere melius poto. Conposuit tamen filiis Saxo ille mortem eius.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.33 bnf5921.98 bnf9765.81 bnf17655.202 cpl864.166