monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, I De obitu sancti Salvii episcopi. <<<     >>> III De interitu Vidastis cognomento Avi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, II De conlisione Carnotenorum et Aurilianensium.

1 Defuncto igitur Chilperico inventamque, quam diu quaesierat, mortem Aurilianensis cum Blesensibus iuncti super Dunenses inruunt eosque inopinantes proterunt; domos annonasque vel quae moveri habele non poterant incendio tradunt, pecora diripiunt adque res quas levare poterant sustulerunt. Quibus discedentibus, coniuncti Dunenses cum reliquis Carnotenis, de vestigio subsecuntur, simile sorte eos adficientes, qua ipsi adfecti fuerant, nihil in domibus vel extra domus vel de domibus relinquentes.2 Cumque adhuc inter se iurgia commoventes desevirent et Aurilianensis contra hos arma concuterent, intercedentibus comitibus, pax usque in audientia data est, scilicet ut in die, quo iudicium erat futurum, pars, quae contra partem iniuste exarserat, iusticia mediante, conponerit. Et sic a bello cessatum est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.32 bnf5921.97 bnf9765.81 bnf17655.202 cpl864.166

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik