monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
>>> Gregorius Turonensis, Historiae, 7, II De conlisione Carnotenorum et Aurilianensium.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, I De obitu sancti Salvii episcopi.

1 Licet sit studium historiam prosequi, quam priorum librorum ordo reliquid, tamen prius aliqua de beati Salvii obitu exposcit loqui devotio, qui hoc anno obisse probatur. Hic enim, ut ipse referre erat solitus, diu in habitu saeculari commoratus, cum iudicibus saeculi mundialis causas est exsecutus; numquam tamen se in his concupiscentiis oblegans, quibus adoliscentum animus solitus est inplicari.2 Iam cum divini spiramenti odor interna viscerum attigisset, relicta saeculari militia, monastyrio expetivit; intellexitque vir iam tunc divinitati deditus, melius esse uti paupertatem cum Dei timore quam saeculi pereuntis lucra sectari. In quo monastyrio diu sub regula a patribus instituta versatus est.3 Iam vero cum in robore maiori tam intellectus quam aetatis evectus esset, defuncto abbate, qui huic monasterio praeerat, alendi gregis suscepit officium; et qui se magis fratribus publicum pro correctione reddere debuerat, fit, adsumpto honore, remutior. Ilico sibi secretiorem cellolam quaerit; nam in priore, ut ipse adserebat, amplius quam novem vicibus, nimia excesus abstinentia, pellem corporis demutavit.4 Denique accepto honore, cum in hac contentus parsimonia orationi et lectioni vacaret, illud plerumque revolvebat, melius sibi fieri, si esset inter monachos occultus, quam nomen acciperit abbatis in populos. Quid plura? Includitur vale dicens fratribus sibique ipsis vale dicentibus. In qua inclusione in omni abstinentia magis, quam prius egerat, commoratur, studens pro caritatis obsequio, ut, cum quisque venisset extraneus, et orationem tribuerit et eoglogias gratiam plenissimam ministraret; quae multis infirmis plerumque salutem integram detulerunt.5 Quodam autem tempore, febre nimia exaustus, hanillus iacebat in lectulo, et ecce! subito magno lumine cellola clarificata contremuit. Ad ille, extensis ad caelum manibus, cum gratiarum actione spiritum exalavit. Mixto quoque ululatu monachi cum ipsius genetrice corpus defuncti extrahunt, aqua diluunt, vestimentis induunt et feretro superponunt, adque in psallentio fletuque labentem exegunt noctem.6 Mane autem facto, funeris officio praeparato, corpus movere coepit in feretro. Et ecce! malis robiscentibus, vir, quasi de gravi somno suscitatus, excutitur, apertisque oculis, manibus elevatis, ait: 'O Domine misericors, quid fecisti mihi, ut me in hunc tenebrosum mundanae habitationis locum redire permitteris, cum mihi melior esset in caelo tua misericordia quam istius mundi vita nequissima?' Stupentibus autem suis et interrogantibus, quid fuerit tale prodigium, nihil interrogantibus ille respondit.7 Surgens autem de feretro, nihil mali sentiens de incommodo quod laboraverat, triduo absque cibi ac poculi perstetit alimento. Die autem tertio convocatis monachis et matrem, ait: 'Audite, o dilectissimi, et intellegite, quia nihil est, quod cernitis in hoc mundo; sed sunt iuxta id quae Salomon propheta cecinit: Omnia vanitas.8 Felix est enim qui ea agere potest in saeculo, ut gloriam Dei cernere mereatur in caelo'. Et cum haec dicerit, dubitare coepit, utrum loqueretur amplius an sileret. Quo tacente, inplicitus fratrum praecibus, ut quid vidisset exponerit, ait: 'Cum me ante hos quattuor dies, contremiscente cellola, exanimem vidistis, adpraehensus a duobus angelis in caelorum excelsa sublatus sum, ita ut non solum hunc squalidum saeculum, verum etiam solem ac lunam, nubes et sidera sub pedibus habere potarem.9 Deinde per portam luce ista clariorem introductus sum in illud habitaculum, in quo omne pavimentum erat quasi aurum argentumque renitens, lux ineffabilis, amplitudo inenarrabilis; quam ita multitudo promiscui sexus obtexerat, ut longitudo ac latitudo catervae prorsus pervidere non possit. Cumque nobis via inter conpraementes ab his qui praecedebant angelis pararetur, pervenimus ad locum, quem iam de longinquo contemplabamus; in quo superpendebat nubs omne luce lucidior, in quo non sol, non luna, non astrum cerni poterat, sed super his omnibus naturali luce splendidius effulgebat, et vox procedebat e nubi, tamquam vox aquarum multarum.10 Ibi etiam me peccatori humiliter salutabant viri in veste sacerdotali ac saeculari; quos mihi qui praecedebant enarraverunt esse martyres ac confessores, quos hic summo excolemus famulatu. Stans igitur in loco in quo iussus sum, operuit me odor nimiae suavitatis, ita ut, ab hac suavitate refectus, nullum adhuc cybum potumque desiderarem.11 Et audivi vocem dicentem: 'Revertatur hic in saeculo, quoniam necessarius est aeclesiis nostris'. Vox enim audiebatur; nam qui loqueretur, paenitus cerni non poterat. Et ego prostratus super pavimentum cum fletu dicebam: 'Heu, heu, Domine, quur mihi haec ostendisti, si ab his frustrandus eram! Ecce hodie eiecis me a facie tua, ut revertar ad saeculum fragilem et hic ultra redire non valeam.12 Ne, queso, Domine, auferas misericordiam tuam a me, sed depraecor, ut permittas me hic habitare, ne illic decidens peream'. Et ait vox, quae loquebatur mihi: 'Vade in pace. Ego enim sum custus tuus, donec reducam te in hoc loco'. Tunc relictus a comitibus meis, discedens cum fletu, per portam quam ingressus fueram hic sum regressus'.13 Haec eo loquente, stupentibus cunctis qui aderant, coepit iterum sanctus Dei cum lacrimis dicere: 'Vae mihi, quia talem misterium ausus sum revelare. Ecce enim odor suavitatis, quam de loco sancto hauseram, et in quo per hoc triduum sine ullo cybo potuque sustentatus sum, recessit a me. Sed et lingua mea gravibus est operta vulneribus et ita tumefacta, ut omne os meum videatur implere.14 Et scio, quia non fuit bene placitum domino Deo meo, ut haec arcana vulgarentur. Sed tu nosti, Domine, quia in simplicitate cordis haec feci, non in iactantia mentis. Sed quaeso, indulgeas et non me derelinquas iuxta pollicitationem tuam'. Et haec dicens siluit et accepit cybum potumque. Ego vero haec scribens vereor, ne alicui legenti sit incredibile, iuxta id quod Salustius historiam scribens ait: Ubi de virtute adque gloriam bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accepit; supra ea veluti ficta pro falsis ducit.15 Nam testor Deum omnipotentem, quia ab ipsius ore omnia quae rettuli audita cognovi. Post multum vero tempus ipse vir beatus a cellola sua extractus, ad episcopatum electus, invitus est ordinatus. In quo, ut opinor, decimo anno cum agerit, invalescente apud Albigensem urbem inguinario morbo et maxima iam parte de populo illo defuncta, cum iam pauci de civibus remanerent, vir beatus tamquam bonus pastor numquam ab illo loco recedere voluit; sed semper ortabatur eos, qui relicti fuerant, oratione incunibere ac vigiliis instanter insistere et bona semper tam in operibus quam in cogitatione versare, dicens: 'Haec agite, ut, si vos Deus de hoc mundo migrare voluerit, non in iudicium, sed in requiem introire possitis'.16 Cum autem, ut credo, iam revelante Domino, tempus suae vocationis agnusceret, ipse sibi sarcofagum conposuit, corpus abluit, vestem induit; et sic intentum semper caelo beatum spiritum exalavit. Fuit autem magnae sanctitatis minimaeque cupiditatis, aurum numquam habere volens. Nam, si coactus accepisset, protinus pauperibus erogabat.17 Cuius tempore cum Mummolus patricius multos captivos ab ea urbe duxisset , prosecutus ille omnes redemit. Tantamque ei Dominus gratiam cum populo illo tribuit, ut ipsi etiam qui captivos duxerant et de praetio ei concederent et in reliquo munerarent; et sic patriae suae captivos libertati pristinae restauravit.18 Multaque de hoc viro bona audivi; sed dum ad historiae ceptum reverti cupio, plurima praetermitto.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.29 bnf5921.97 bnf9765.81 bnf17655.202 cpl864.165

>>> Gregorius Turonensis, Historiae, 7, II De conlisione Carnotenorum et Aurilianensium.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik