monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 44
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XLIII De Galliciensibus regibus. <<< >>> XLV De nuptiis Rigunthae, filiae Chilperici.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XLIV De diversis signis.
1 Locustae quoque de Carpitania provintia, quam per quinque vastaverant annos, hoc anno progressae ageremque publicum tenentes, ad aliam se provinciam, quae huic vicina erat provinciae, contulerunt. Quarum spatium in centum quinquaginta extenditur milibus longitudo, latitudo vero in centum milibus terminatur.2 Hoc anno multa prodigia apparuerunt in Galliis, vastationisque multae fuerunt in populo. Nam mense Ianuario rosae visae sunt; circa solem quoque circulus magnus apparuit, diversis coloribus mixtus, ut solet in illo caelestis iris ambitu, pluvia discendente, monstrari. Proina graviter vineas exussit; tempestas etiam subsecuta vineas segetesque per plurima loca vastavit; residuum quoque grandinis siccitas inmensa consumpsit, exiguusque fructus in aliquibus viniis visus, in aliis vero nullus, ita ut irati contra Deum homines, patifactis aditibus viniarum, pecora vel iumenta intromitterent, noxias sibi immixcentes miseri praeces atque dicentes: 'Numquam in his viniis palmis nascatur in sempeternum!' Arboris vero, quae mense Iulio poma protulerant, mense Septembre fructus alios ediderunt.3 Morbus pecorum iteratis invaluit, ita ut vix quicquam remaneret.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.26 bnf5921.96 bnf9765.79 bnf17655.199 cpl864.162
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik