monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XLI Quod in Camaracense abiit. <<< >>> XLIII De Galliciensibus regibus.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XLII Quod Childeberthus in Italia abiit.
1 Childeberthus vero rex in Italia abiit. Quod cum audissent Langobardi, timentis, ne ab eius exercitu caederintur, subdedirunt se dicioni eius, multa ei dantes munera ac promittentes se parte eius esse fidelis atque subiectus. Patratisque cum his omnibus quae voluit, rex in Galliis est regressus atque exercitu commovere praecepit, quem in Hispania dirige iussit; sed quievit.2 Ab imperatore autem Mauricio ante hos annos quinquaginta milia soledorum acceperat, ut Langobardus de Italia extruderit. Audito autem imperator, quod cum his in pace coniunctus est, pecuniam repetibat; sed hic fidus a solatiis nec responsum quidem pro hac re voluit reddere.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.25 bnf5921.95 bnf9765.79 bnf17655.197 cpl864.161
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik