monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XL De altercatione nostra cum heretico. <<< >>> XLII Quod Childeberthus in Italia abiit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XLI Quod in Camaracense abiit.
1 Quod Chilpericus rex cum thesauris suis in Camaracense abiit. Conperto autem Chilpericus rex, quod Gunthchramnus, frater eius, cum Childebertho, nepote suo, pacem fecerat et civitates, quas violenter invaserat, ei simul vellent auferre, cum omnibus thesauris suis in Camaracense urbe discessit et omnia quae melius habere potuerat secum tulit.2 Misitque ad duces et comites civitatum nuntius, ut murus conponerent urbium resque suas cum uxoribus et filiis infra murorum monimenta concluderent atque ipsi, si necessitas exigerit, repugnarent viriliter, ne his pars adversa nocerit, illud addens: 'Et si aliquid perdideritis, cum de inimicis ulciscimur, maiora conquiretis', nesciens, patrationem victuriarum in manu Dei consistere.3 Deinde sepius exercitu commovit et iterum infra terminum requiescere iobet. His diebus ei filius natus fuerat, quem in villa Victuriacense nutrire praecepit, dicens: 'Ne forte, dum publice videtur, aliquid male incurrat et moriatur!'
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.24 bnf5921.95 bnf9765.79 bnf17655.197 cpl864.161
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik