monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXIX De obitu Remedi episcopi et successore eius. <<<     >>> XLI Quod in Camaracense abiit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XL De altercatione nostra cum heretico.

1 Legatus vero Oppila nomen de Hispaniis advenit, multa munera Chilperico rege deferens. Timebat enim rex Hispanorum, ne Childeberthus exercitum ad ulciscendam sororis suae iniuriam commoverit, quia Leuvichildus adpraehensum filium suum Herminichildum, qui sororem Childeberthi regis acciperat, retruserat in custodia, ipsa mulierem cum Grecis relictam.2 Igitur cum die sancto paschae hic legatus Toronus advenisset, sciscitati sumus, utrum nostrae relegionis esset. Respondit ipse, se hoc credere quod catholici credunt. Exinde procedens nobiscum ad eclesiam, missarum sollemnia tenuit; sed neque pacem cum nostris fecit neque de sacrificiis sacris communicavit.3 Cognitumque est, mendum esse, quod dixerat se esse catholicum. Nihilhominus ad convivium invitatus adfuit. Cumque ego sollicitus requirirem, quid crederit, respondit: 'Credo Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse virtutes'. Cui ego respondi: 'Si haec, ut adseris, credis, quae obstetit causa, ut de sacrificiis, quae Deo offerimus, communicare deferris?' Et ille: 'Quia', inquid, 'gloriam non recte responditis; nam iuxta Paulum apostolum nos dicimus: 'Gloria Deo Patri per Filium'; vos autem dicitis: 'Gloria Patri et Filio et Spiritu sancto', cum doctores eclesiarum doceant, Patrem per Filium nuntiatum fuisse in mundum, sicut ipse Paulus ait: Regi autem saeculorum inmortali et invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum, per Iesum Christum dominum nostrum'.4 Et ego respondi: 'Patrem per Filium adnuntiatum nulli catholicorum esse incognitum, reor; sed sic praedicavit Patrem in saeculo, ut et se virtutibus ostenderit Deum. Deo autem Patri haec necessitas fuit Filium mittendi ad terras, ut ostenderit Deum, ut, quia mundus prophetis et patriarchis atque ipse Latori legis non crediderat, saltim vel Filio crederit.5 Ideoque necesse est, ut sub significatione personarum gloria detur Deo. Dicimus ergo: 'Gloria Deo Patri, qui misit Filium; gloria Deo Filio , qui sanguine suo redemit mundum; gloria Deo Spiritui sancto, qui sanctificat hominem iam redemptum'. Nam tu, qui dicis: 'Gloria Patri per Filium', ademis gloriam Filio, quasi ipse non sit gloriosus cum Patre, propter quod eum adnuntiavit in mundum.6 Nuntiavit, ut diximus, Filius Patrem in mundo; sed multi non crediderunt, dicente Iohanne evangelista: In sua propria venit, et sui eum non reciperunt. Quodquod autem reciperunt eum, dedit eis potestatem filius Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Nam tu, qui Paulo apostolo derogas et sensum eius non intellegis, percipe, quam caute loquitur et iuxta ut recepere quis potest; adverte, qualiter praedicat inter gentes incredulas, ut nullo onus grave videatur inponere, sicut quibusdam dicit: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis.7 Perfectorum est enim solidus cibus. Sed et aliis dicit: Nihil vobis praedicavi nisi Christum, et hunc crucifixum. Nunc autem quid vis, o tu heretice, quia Paulus Christum tantum crucifixum praedicavit, resurrexisse tu dubitas? Adverte potius cautelam eius et vide astutiam, quid aliis dicit, quos robustiores videbat in fide: Et si, inquid, novimus Christum crucifixum, nunc autem iam non novimus.8 Nega ergo, tu accusatur Pauli, si tantum mente dementia coepit, quia nec crucifixus est. Sed, quaeso, relinque ista et audi consilium meliorem, adhibe culiria oculis lippis et lucem praedicationis apostolicae percipe. Secundum homines enim loquibatur Paulus humilius, ut eos ad celsioris fidei fastigia sublevaret, sicut alibi ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem.9 Numquid homo mortalis non est daturus gloria Filio, quem ipse Pater non semel, sed bis et tertio glorificavit e caelo? Absculta, quid de caelis loquitur, cum idem Filius, discendente Spiritu sancto, sub Iohannis manu baptizaretur: Hic est, ait, Filius meus dilectus, in quo bene conplacui. Certe si oppilatas habeas aures, ut ista non audias, crede apostolis, quid in monte audierunt, cum transfiguratus Iesus in gloria loqueretur cum Moysi et Helia; nempe de nubi splendida Pater ait: Hic est Filius meus carissimus, ipsum audite'.10 Ad haec hereticus respondit: 'Nihil in his testimoniis Pater de gloria loquitur Fili, nisi tantum ipsum Filium monstrat'. Et ego: 'Si enim ista sic recipis, proferam tibi aliud testimonium, in quo Pater reddidit Filium gloriosum. Veniente autem Domino ad passionem, cum ille diceret: Pater, glorifica Filium tuum, ut Filius tuus glorificet te, quid ei respondit Pater e caelo? Nonne ait: Et glorificavi et iterum glorificabo? Ecce enim Pater glorificat eum propria voce, et tu ei gloriam conaris ademere? Voluntatem quidem ostendis, sed potestas nulla subpeditat.11 Nam qui Pauli apostoli accusatur exsistis, audi ipsum, immo Christum in ipso loquentem: Omnes lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Quod si nunc communis cum Patre gloria et in ipsa qua nunc Pater est gloria commoratur, qualiter eum tu quasi inglorium exhonoras? Aut cur non erit ei reddenda gloria inter hominis, qui pari gloria cum Patri regnat in caelis? Confitemur ergo Christum, filium Dei, Deum verum: ideoque quia Deitas una, una erit et gloria'.12 Post haec, dato selentio, ab altercatione cessatum est. Ille quoque ad Chilpericum regem accedens, oblatis muneribus quae rex Hispanorum miserat, in Hispania est regressus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.23 bnf5921.94 bnf9765.79 bnf17655.194 cpl864.159

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXIX De obitu Remedi episcopi et successore eius. <<<     >>> XLI Quod in Camaracense abiit.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik