monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXVIII De obitu Theodosii episcopi et de successore eius. <<< >>> XL De altercatione nostra cum heretico.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXIX De obitu Remedi episcopi et successore eius.
1 Remigius Biturigum episcopus obiit. Cuius post transitum gravi incendio pars maxima civitatis cremata est, ibique illa quae hostilitati restiterant perierunt. Post haec Sulpicius in ipsa urbe ad sacerdotium, Guntchramno rege favente, praeelegitur. Nam cum multi munera offerrent, haec rex episcopatum quaerentibus respondisse fertur: 'Non est principatus nostri consuetudo sacerdotium venumdare sub pretio, sed nec vestrum eum praemiis comparare, ne et nos turpis lucri infamio notemur et vos mago Simoni comparamini.2 Sed iuxta Dei praescientia Sulpicius vobis erit episcopus'. Et sic ad clericatum deductus, episcopatum ecclesiae supradictae suscepit. Est enim vir valde nobilis et de primis senatoribus Galliarum, in litteris bene eruditus rethoricis, in metricis vero artibus nulli secundus. Hic senodum illam, cui supra meminimus, pro parrochiis Cadurcinis fieri commonuit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.22 bnf5921.94 bnf9765.79 bnf17655.194 cpl864.159
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik