monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXVII De nece Lupenti abbatis Gaballitani. <<<     >>> XXXIX De obitu Remedi episcopi et successore eius.

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXVIII De obitu Theodosii episcopi et de successore eius.

1 Theodosius Rutenorum episcopus, qui sancto Dalmatio successerat, diem obiit. In qua ecclesia in tantum pro episcopatu intentiones et scandala orta convaluerunt, ut paene sacris ministeriorum vasis et omni facultate meliori nudaretur. Verumtamen Transobadus presbiter reiecitur, et Innocentius Gabalitanorum comis eligitur ad episcopatum, opitulante Brunichilde regina.2 Sed, adsumpto episcopatu, confestim Ursicinum Cadurcinae urbis episcopum lacessire coepit, dicens, quia diocesis Rutinae ecclesiae debitas retineret. Unde factum est, ut, diuturna intentione gliscente, post aliquot annos coniunctus metropolis cum suis provincialibus apud urbem Arvernum resedens iudicium emanaret, scilicet ut parrochias, quas numquam Rutina ecclesia tenuisse recolebatur, reciperet.3 Quod ita factum est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.22 bnf5921.94 bnf9765.79 bnf17655.194 cpl864.159