monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 37
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXVI De Aetherio episcopo. <<< >>> XXXVIII De obitu Theodosii episcopi et de successore eius.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXVII De nece Lupenti abbatis Gaballitani.
1 Lupentius vero abba basilicae sancti privati martyris urbis Gabalitanae, a Brunichilde regina arcessitus, advenit. Incusatus enim, ut ferunt, fuerat ab Innocentio supradictae urbis comite, quod profanum aliquid effatus de regina fuisset. Sed discussis causis, cum nihil de crimine maiestatis conscius esset inventus, discedere iussus est.2 Verum ubi via carpere coepit, iterum ab antedicto comite captus et ad Ponticonem villam deductus, multis suppliciis est adfectus; dimissusque iterum, ut rediret, cum super Axonam fluvium tentorium tetendisset, iterum inruit super eum inimicus eius. Quem vi oppressum, amputatum caput in culleum oneratum lapidibus posuit et flumini dedit; reliquum vero corpus vinctum cum saxo inmersit gurgiti.3 Post dies vero paucos apparuit quibusdam pastoribus, et sic extractum a flumine sepulturae mandatum est. Sed dum necessitates in funere pararentur et ignoraretur, quis esset e populo, praesertim cum caput truncati non inveniretur, subito adveniens aquila levavit culleum a fundere fluminis et ripae deposuit.4 Admirantesque qui aderant, adpraehensum culleum, dum sollicite, quid contineret, inquirunt, caput truncati repperiunt, et sic cum reliquis artubus est sepultum. Nam ferunt nunc et lumen ibi divinitus apparere; et si infirmus ad hoc tumulum fideliter deprecatus fuerit, accepta sospitate recedit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.21 bnf5921.94 bnf9765.79 bnf17655.194 cpl864.159
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik