monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXV De interitu Mummoli praefecti et mulieribus interfectis. <<<     >>> XXXVII De nece Lupenti abbatis Gaballitani.

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXVI De Aetherio episcopo.

1 Aetherius vero Lixoensis episcopus, cui supra meminimus, hoc ordine a civitate sua vel expulsus est vel receptus. Clericus quidam extitit ex Cinomannica urbe, luxuriosus nimis amatorque mulierum et gulae ac fornicationis omnique immunditiae valde deditus. Hic mulieri cuidam saepius scorto commixtus, comam capitis totondit, mutatoque virili habitu, secum in alia civitate deduxit, ut suspicio auferetur adulterii, cum inter incognitos devenisset.2 Erat enim mulier ingenua genere et de bonis orta parentibus. Conperto autem post dies multos propinqui eius quae acta fuerant, ad ulciscendam humilitatem generis sui velocius properant, repertumque clericum vinctum custodiae mancipant, mulierem vero ignem consumunt. Et, sicut cogit auri sacra famis, clericum sub pretio venundari procurant, ea videlicet ratione, ut aut esset qui redimeret, aut certe morti addiceretur obnoxius.3 Cumque haec Aetherio episcopo delata fuissent, misericordia motus, datis XX aureis, eum ab imminenti exemit interitu. Igitur postquam vitae donatus est, profert se litterarum esse doctorem, promittens sacerdoti, quod, si ei pueros delegaret, perfectos hic in litteris redderet. Gavisus auditu sacerdos, pueros civitatis collegit ipsique delegat ad docendum.4 Denique cum iam honoraretur a civibus et pontifex ei aliquid terrae vinearumque largitus fuisset ac domum parentum eorum quos erudiebat invitaretur, reversus ad vomitum, unius pueruli matrem immemor anterioris iniuriae concupiscit. Quod cum pudica mulier declarasset, coniuncti parentes eius gravissimis clericum tormentis subdentes, interimere voluerunt.5 Quem sacerdos iterum misericordia motus castigatum verbis lenibus liberavit honorique restituit. Sed mens laeva numquam ad bonitatem potuit inclinari, sed potius factus est eius inimicus, a quo saepius fuerat de morte redemptus. Coniunctus est enim archidiacono civitatis, et se episcopatu dignum proferens, episcopum molitur occidere.6 Locatumque clericum, qui eum bipenne percuteret, ipsi ubique discurrunt, musitant, amicitias clam inligant, proferunt praemia, ut, si sacerdos obiret, ipse succederet. Sed misericordia Domini anticipavit eorum miseriam crudelitatemque iniquorum hominum veloci pietate repressit. Die vero, quo sacerdos operarios in agro adgregaverat ad sulcandum, clericus antedictus cum secure prosequitur sacerdotem, nihil de his penitus aliquid scientem.7 Tandem igitur haec advertens: 'Quid tu', inquid, 'me attentius cum hac bipenne prosequeris?' At ille timore perterritus, ad genua viri provolvitur, dicens: 'Fortis esto, sacerdos Dei. Nam scias me emissum ab archidiacono ac praeceptore, ut te secure percuterem. Quod cum saepius facere voluissem et ictum dextera suspensa librarem, tegebantur tenebris oculi mei, et aures obserabantur, totumque corpus tremore quatiebatur, sed et manus absque virtute erant, et quae optabam implere non poteram; cum vero manus deposuissem, nihil mali sentiebam omnino.8 Cognovi enim, quoniam tecum est Dominus, eo quod non potui aliquid te nocere'. Haec eo dicente, flevit sacerdos, imponens silentium clerico, reversusque domum, caenae discubuit. Qua exacta, in stratum suum quievit, habens circa lectum suum multos lectulos clericorum. Denique diffisi hi de clerico, per se nefas perficere cogitantes, nova argumenta machinantur, per qua aut eum vi extinguerent aut certe crimen, quo a sacerdotio divelleretur, inponerent.9 Interea, quiescentibus cunctis, media fere nocte, cubiculum sacerdotis inrumpunt, exclamantes voce magna atque dicentes, vidisse se mulierem a cubiculo egredi ipsamque ob hoc dimisisse, dum ad episcopum festinassent. Et insanie pars haec et consilium diaboli fuit, in tali aetate crimen inponere sacerdoti, qui erat fere LXX annorum.10 Nec mora, coniuncto secum iterum antedicto clerico, alligatur sacerdos catenis ab eius manibus, de cuius collo saepius vincla discusserat, et arduae custodiae mancipatur ab eo, quem de cenosis carceribus plerumque liberavit. At ille cognoscens, inimicos sibi vehementer invaluisse, Domini misericordiam cum lacrimis in vincla compactus exorat.11 Mox opprimuntur somno custodes, solutisque divinitus vinclis, de custodia procedit innoxius, noxiorum frequentissimus liberator. Deinde dilapsus, ad regnum Gunthramni regis transiit. Quo discedente, liberius iam coniuncti satellites ad regem Chilpericum properant pro episcopatu petendo, multa crimina de episcopo proloquentes, addentes ista: 'In hoc cognosce, rex gloriosissime, vera esse quae dicimus, quia mortem pro sceleribus timens ad fratris tui transiit regnum'.12 Quod ille non credens, hos ad civitatem redire iubet. Dum haec agerentur, mesti cives de pastoris absentia, cognoscentes omnia quae de eo acta fuerant per invidia et avaritia perpetrata, adpraehensum cum satellite archidiaconum iniuriae subdentes, ad regem petierunt, ut reciperent sacerdotem suum.13 At rex legatos fratri suo dirigit, adserens, nihil se criminis in episcopo repperisse. Tunc rex Guntchramnus, ut erat benignus et profluus ad miserandum, multa ei munera contulit, dans etiam epistolas per omnes episcopos regni sui, ut peregrinum aliquid pro Dei intuitu consolarentur. Tunc circumiens civitates, tanta ei a sacerdotibus Dei conlata sunt tam in vestibus quam in auro, ut vix civitati quae meruerat possit inferri; impletumque est illud quod ait apostolus: Quia diligentibus Deum omnia concurrunt in bonum.14 Nam huic peregrinatio divitias attulit, et exilium opes multas invexit. Post haec regrediens, a civibus cum grandi honore susceptus est, ut prae gaudio flerent et benedicerent Deum, qui tandem eclesiae tantum restituit sacerdotem.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.19 bnf5921.94 bnf9765.79 bnf17655.194 cpl864.159

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXV De interitu Mummoli praefecti et mulieribus interfectis. <<<     >>> XXXVII De nece Lupenti abbatis Gaballitani.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik