monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXIV De obitu fili Chilperici, quem Theodoricum vocavit. <<<     >>> XXXVI De Aetherio episcopo.

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXV De interitu Mummoli praefecti et mulieribus interfectis.

1 Dum autem haec agerentur, nuntiantur reginae, puerum, qui mortuus fuerat, maleficiis et incantationibus fuisse subductum ibique Mummolum praefectum, quem iam diu regina invisum habebat, conscium esse. Unde factum est, ut epolante eo in domo sua, quidam de aulicis regis puerum dilectum sibi, qui a desenteria correptus fuerat, lamentaret.2 Cui praefectus respondit: 'Habetur mihi herba in prumptu, de qua se desentiricus auriat, quamlibet desperatus sit, mox sanatur'. Nuntiatis his reginae, maiore furore succenditur. Interea adpraehensis mulieribus urbis Parisiacae tormentis adplicat ac verberibus cogit fatere quae noverant. At ille confitentur se maleficas esse, et multos occumbere leto se fecisse testatae sunt, addentes illud, quod nulla ratione credi patior: 'Filium', aiunt, 'tuum, o regina, pro Mummoli praefecti vita donavimus'.3 Tunc regina, tormentis gravioribus mulieribus affectis, alias enegat, alias incendio tradit, alias rotis, ossibus confractis, innectit. Et sic Conpendio villam una cum rege secessit ibique universa regi quae de praefecto audierat revelavit. Rex vero, missis pueris, iussit eum arcessire; discussumque catenis onerant et suppliciis subdunt.4 Trabi, postergum revinctis manibus, adpenditur et ibi, quid maleficii noverit, interrogatur; sed nihil de his quae superius memoravimus confetetur. Hoc tamen protulit, saepius se inunctionis et potionis, quae ei regis reginaequae gratiam praeberent, ab his mulieribus suscipisse. Depositus igitur de poena, vocat ad se lectorem, dicens: 'Nuntia domino meo regi, quia nihil mali sentio de his quae inlata sunt'.5 His auditis, rex: 'Verumne est', inquid, 'hunc esse maleficum, se de his nihil est laesus poenis?' Tunc extensum ad trocleas, tam diu loris triplicibus caesus est, quoadusque ipse lassarentur tortures; post haec sudis ungulis manuum pedumque difigunt. Cumque in hoc causa ageretur, ut ad dicidendam cervicem eius gladius inminerit, regina vitam obtenuit; sed non fuit minur morti humilitas subsecuta.6 Nam inpositus plaustro, ad Burdigalensim urbem, in qua ortus fuerat, ablata omni facultate, transmittitur; in via vero ictuatus sanguine, vix accedere quo iussus est valuit. Sed non post multum tempus spiritum exalavit. Post haec regina, adpraehenso pueroli thesauro, tam vestimenta quam reliquas species, vel ex sirico aut quocumque vellere invenire potuit, igne consumpsit; quod ferunt quattuor plaustra levasse.7 Aurum vero vel argentum fornace conflatum reposuit, ne aliquid integrum remanerit, quod ei planctum fili in memoriam revocaret.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.18 bnf5921.94 bnf9765.79 bnf17655.193 cpl864.158

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik