monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXIII De locustis, morbis prodigiisque. <<< >>> XXXV De interitu Mummoli praefecti et mulieribus interfectis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXIV De obitu fili Chilperici, quem Theodoricum vocavit.
1 Legati iterum ab Hispania venerunt, deferentes munera et placitum accipientes cum Chilperico rege, ut filiam suam secundum convenentiam anteriorem filio regis Leuvichildi tradere deberet in matrimonio. Denique dato placito et omnia pertractata, legatus ille reversus est. Sed Chilperico rege egresso de Parisius, ut in pago Sessionico accederet, novus luctus advenit.2 Filius enim eius, quem anno superiore sacro baptismate abluerat, a desinteria correptus, spiritum exalavit. Hoc enim fulgor ille, quod superius ex nube dilapsum memoravimus, figuravit. Tunc cum inmenso fletu regressi Parisius, sepelierunt puerum, mittentes post legatum, ut reverteretur, scilicet ut placitum quod posuerat prolongaret, dicente rege: 'Ecce planctum in domo sustineo, et qualiter nuptias filiae celebrabo?' Voluit enim tunc aliam filiam illuc dirigere, quam de Audovera habebat, et eam in monasterium Pictavensi posuerat.3 Sed illa distulit, resistente praecipue beata Radegunde et dicente: 'Non est enim dignum, ut puella Christo dedicata iterum in saeculi voluptatibus revertatur'.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.18 bnf5921.94 bnf9765.79 bnf17655.193 cpl864.158