monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXII De interitu Leudastis. <<<     >>> XXXIV De obitu fili Chilperici, quem Theodoricum vocavit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXIII De locustis, morbis prodigiisque.

1 Anno nono Childeberthi regis partem Massiliae Gunthchramnus rex ipse nepote suo refudit. Legati principis Chilperici de Hispaniis regressi, nuntiaverunt, provintiam Carpitaniam graviter a locustis fuisse vastatam, ita ut non arbor, non vinea, non silva, non fructus aliqui aut quicquam viride remaneret, qui non a locustis everteretur.2 Agebant enim, inimicitias illas, quae inter Leuvichildum et filium suum pullulaverant, vehementer augere. Per loca enim lues vastabat, sed maximae apud urbem Narbonensim validius desaeviebat, et iam tertio anno, quod ibidem adpraehenderat et requieverat; populique revertentes a fuga, iterum morbo consumpti sunt.3 Nam et Albigensis civitas maximae ab hoc inquomodo laborabat. His diebus apparuerunt a parte aquilonis nocte media radii multi fulgore nimio relucentis, qui ad se venientes iterum separabantur, usquequod evanuerunt. Sed et caelum ab ipsa septemtrionali plaga ita resplenduit, ut potaretur aurora producere.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.18 bnf5921.93 bnf9765.79 bnf17655.193 cpl864.158

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik