monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXI De multis malis. <<< >>> XXXIII De locustis, morbis prodigiisque.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXII De interitu Leudastis.
1 Ante paucus autem mensis Leudastis in Toronico cum praecepto regis advenit, ut uxorem reciperet ibique commoraretur. Sed et nobis epistolam sacerdotum manu subscriptam detulit, ut in communione reciperitur. Sed quoniam litteras reginae non videmus, cuius causa maximae a communione remotus fuerat, ipsum recipere distuli, dicens: 'Cum reginae mandatum suscepero, tunc eum recipere non morabor'.2 Interea ad eam dirigo; qui mihi scripta remisit, dicens: 'Conpraessa a multis aliud facere non potui, nisi ut eum abire permitterem. Nunc autem rogo, ut pacem tuam non mereatur neque eologias de manu tua suscipiat, donec a nobis quid agi debeat plenius pertractatur'. At ego haec scripta relegens, timui, ne interficeretur; arcessitoque socero eius, haec innotui, obsecrans, ut se cautum redderet, donec reginae animus leneretur.3 Sed ille consilium meum, quod pro Dei intuitu simpliciter insinuavi, dolose suscipiens, cum adhuc nobis esset inimicus, noluit agere quae mandavi; impletumque est autem illud proverbium, quod quendam senem narrantem audivi: 'Amico inimicoque bonum semper praebe consilium, quia amicus accepit, inimicus spernit'.4 Spraeto ergo hoc consilio, ad regem dirigit, qui tunc cum exercitu in pago Megledonense degebat; depraecatusque est populum, ut regi praeces funderet, ut eius praesentia mereretur. Depraecante igitur omni populo, rex se videndum ei praebuit. Prostratusque pedibus eius, veniam flagitavit. Cui rex: 'Cautum', inquid, 'te redde paulisper, donec, visa regina, conveniat, qualiter ad eius gratiam revertaris, cui multum inveniris esse culpabilis'.5 At ille, ut erat incautus et levis, in hoc fidens, quod regis praesentiam meruisset, rege Parisius revertente, die dominico in eclesia sancta reginae pedibus provolvitur, veniam depraecans. At illa frendens et execrans aspectum eius, a se repulit, fusisque lacrimis, ait: 'Et quia non extat de filiis, qui criminis mei causas inquerat, tibi eas, Iesu domine, inquerendas committo'.6 Prostrataque pedibus regis, adiecit: 'Vae mihi, quae video inimicum meum, et nihil ei praevaleo'. Tunc repulso eo a loco sancto, missarum solemnia celebrata sunt. Igitur regresso rege cum regina de eclesiam sanctam, Leudastis usque ad plateam est prosecutus, inopinans, quid ei accederit; domusque negutiantum circumiens, species rimatur, argentum pensat atque diversa ornamenta prospicit, dicens: 'Haec et haec conparabo, quia multum mihi aurum argentumque residit'.7 Ista illo dicente, subito advenientes reginae pueri, voluerunt eum vinci catenis. Ille quoque, evaginato gladio, unum verberat; exinde succensi felle, adpraehensis pannis et gladiis, super eum ruunt. Ex quibus unus librans ictum, maximam partem capitis eius a capillis et cute detexit. Cumque per pontem urbis fugiret, elapso inter duos axes, quae ponteo faciunt, pede, effracta oppressus est tibia, legatisque postergum manibus, custodiae mancipatur.8 Iussitque rex, ut studeretur a medicis, quodadusque ab his ictibus sanatus, diuturno supplicium cruciaretur. Sed cum ad villam fiscalem ductus fuisset et, conputriscentibus plagis, extremam ageret vitam, iussu reginae in terram proiecitur resupinus; posito ad cervicem eius vecte inmenso, ab alio ei gulam verberant.9 Sicque semper perfidam agens vitam, iusta morte finivit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.17 bnf5921.93 bnf9765.79 bnf17655.191 cpl864.156
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik