monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXX De obitu Tiberii imperatores. <<<     >>> XXXII De interitu Leudastis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXXI De multis malis.

1 De multis malis, quae Chilpericus rex in civitatibus fratri sui fieri iussit vel ipse fecit. Denique Chilpericus rex legatus nepotis sui Childeberthi suscepit, inter quos primus erat Egidius Remensis episcopus. Quibus intromissis ad regem, data suggestione, dixerunt: 'Pacem, quam cum domino nostro, nepote tuo, fecisti, petit a te omnimodis conservare; cum fratri vero tuo pacem habere non potest, quia partem Massiliae ei post mortem abstulit patris fugacesque suos retenet nec eos vult ei remittere.2 Ideo Childeberthus, nepus tuus, caretatem, quam nunc tecum retenit, integre vult servare'. Et ille: 'In multis', inquid, 'frater meus accessit culpabilis. Nam si ordinem rationis filius meus Childeberthus inquirat, cognuscit protinus, quod huius conludio pater eius est interfectus'. Haec eo dicente, Egidius episcopus ait: 'Si cum nepote tuo coniungeris et ipse coniungitur tibi, commoto exercitu, ultio quae debetur super eum velocius infertur'.3 Quod cum iuramento firmassent obsedesque inter se dedissent, discesserunt. Igitur fidens in promissis eorum Chilpericus, commoto regni sui exercitum, Parisius venit. Ubi cum resedisset, magnum dispendium rerum incolis intulit. Berulfus vero dux cum Toronicis, Pectavis Andecavisque atque Namneticis ad terminum Bitoricum venit.4 Desiderius vero et Bladastis cum omni exercitu provintiae sibi commissae ab alia parte Betoricum vallant, multum vastantes per quas venerunt regiones. Chilpericus vero iussit exercitum, qui ad eum accessit, per Parisius transire. Quo transeunte, et ipse transiit atque ad Mecledonensem castrum abiit, cuncta incendio tradens atque devastans.5 Et licet exercitus nepotis sui ad eum non venisset, tamen duces et legati eius cum ipso erant. Tunc misit nuntius ad supradictus duces, dicens: 'Ingrediemini Beturigum, et accedentes usque ad civitatem, sacramenta fidelitatis exegite de nomine nostro'. Biturigi vero cum quindecim milibus ad Mediolanensim castrum confluunt ibique contra Desiderium ducem confligunt; factaque est ibi stragis magna, ita ut de utroque exercitu amplius quam septim milia caecidissent.6 Duces quoque cum reliqua parte populi ad civitatem pervenerunt, cuncta deripientes vel devastantes; talisque depopulatio inibi acta est, qualis nec antiquitus est audita fuisse, ut nec domus remaneret nec vinea nec arbores, sed cuncta succiderent, incenderent, debellarent. Nam et ab eclesiis auferentis sacra ministeria, ipsas incendio cremabant.7 Gunthchramnus vero rex cum exercitu contra fratrem suum advenit, totam spem in Dei iudicio conlocans. Qui die una iam vespere, misso exercitu, maximam partem a germani sui exercitu interficit. Mane autem concurrentibus legatis, pacem fecerunt, pollicentes alter ab alterutrum, ut quicquid sacerdotes vel seniores populi iudicarent, pars parte conponerent, quae terminum legis excesserat; et sic pacifici discesserunt.8 Chilpericus vero rex, cum exercitu suo a praedis arcere non possit, Rhodomaginsem comitem gladio trucidavit; et sic Parisius rediit, omnem relinquens praedam captivosque relaxans. Ad isti qui Bitoricas obsedebant, accepto mandato, ut reverterentur ad propriam, tantas praedas secum sustulerunt, ut omnes regio illa, unde egressi sunt, valde potaretur evacuata vel de hominibus vel de ipsis pecoribus.9 Ingressus quoque exercitus Desiderii atque Bladastis per Toronicam, incendia, praedas et homicidia tanta fecerunt, sicut solet contra inimicos fieri; nam et captivus adduxerunt, de quibus spoliatus plurimus postea demiserunt. Subsecutus est morbus pecorum hanc cladem, ita ut vix vel initium remaneret novumque esset, si aliquis aut iuvencum viderit aut cerneret buculam.10 Sed dum haec agerentur, Childeberthus rex cum exercito suo uno in loco resedebat. Nocte autem quadam commutus exercitus, magnum murmor contra Egidium episcopum et ducibus regis minor populus elevavit ac vociferare coepit et publicae proclamare: 'Tollantur a faciae regis, qui regnum eius venundant, civitates illius dominatione alteri subdunt, populus ipsius principis alterius dicionibus tradunt'.11 Dum haec et his similia vociferando proferrent, facto mane, adpraehenso armorum apparato, ad tenturium regis properant, scilicet ut adpraehensis episcopum vel senioribus vi obpraemerent, verberibus adficerent, gladiis lacerarent. Quod conperto, sacerdus fugam iniit, ascensoque equitae, ad urbem propria tendit.12 Ad populus ille cum clamore sequebatur, proiciens post eum lapides evomensque convitia. Fuitque tunc ei haec causa praesidium, quod hi paratus equites non habebant. Attamen lassatis sociorum equis, solus pertendit episcopus, tanto timore perterritus, ut unam caligam de pede elapsam collegare non curaret.13 Et sic usque civitatem veniens, se infra murorum Rimensium septa conclusit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.15 bnf5921.92 bnf9765.78 bnf17655.189 cpl864.155

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXX De obitu Tiberii imperatores. <<<     >>> XXXII De interitu Leudastis.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik