monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXIX De puellis monasterii Pictavensis. <<<     >>> XXXI De multis malis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXX De obitu Tiberii imperatores.

1 Hoc anno Tiberius imperator migravit a saeculo, magnum luctum relinquens populis de obito suo. Erat enim summe bonitatis, in aelimosinis prumptus, in iudiciis iustus, in iudicando cautissimus; nullum dispiciens, sed omnes in bona voluntate conplectens. Omnes diligens, ipse quoque diligebatur ab omnibus.2 Hic cum egrotare coepisset et se iam vivere disperaret, vocavit Sophiam agustam, dicens: 'Ecce! iam impleto sentio tempus vitae meae; nunc consilio tuo elegam, qui rei publicae praeesse debeat. Oportit enim strinuum elegi, quae praesit huic potestati'. At illa Mauricium quendam elegit, dicens: 'Valde strinuus et sacax vir isti.3 Nam et sepius contra inimicos rei publicae demicans, victurias obtenuit'. Haec enim dicebat, ut, isto transeunte, huius coniugio necteretur. Sed Tiberius, postquam consensum cognovit agustae de huius electione, iussit exornare filiam suam ornamentis imperialibus, et vocato Mauritio, ait: 'Ecce! cum consensu Sophiae agustae ad imperium elegeris; in quo ut firmior sis, filiam meam tradam tibi'.4 Et accedentem puella, tradedit eam pater Mauritio, dicens: 'Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum. Utire eum felix, memor semper, ut aequitate et iustitiam delecteris' . At ille, acceptam puellam, duxit eam ad domum suam; et transacta solemnitate nuptiarum, Tiberius obiit. Igitur caelebrato iustitio, Mauricius indutus diademate et purpora, ad circum processit, adclamatisque sibi laudibus, largita populo munera, in imperio confirmatur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.14 bnf5921.92 bnf9765.78 bnf17655.188 cpl864.154

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik