monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXVIII De Marco refrendario. <<< >>> XXX De obitu Tiberii imperatores.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXIX De puellis monasterii Pictavensis.
1 Legati de Hispaniis reversi nihil certi renuntiaverunt, eo quod Leuvichildus contra filium suum seniorem in exercitu resederet. In monastirio autem beatae Radegunde puella quaedam nomen Disciola, quae beati Salvii Albigensis episcopi neptis erat, obiit hoc modo. Cum egrotare coepisset et ei assiduae sorores aliae deservirent, venit dies ille, quo migraret a corpore, et circa horam nonam ait sororibus: 'Ecce iam leviorem me sentio; ecce nihil doleo! Nunc autem non est necesse sollicitudine vestrae, ut mihi curae aliquid inpendatis; sed potius discedite a me, quo facilius sopore relaxer'.2 Haec audientes sorores eius, recesserunt parumper cellola, et post paulolum advenerunt. Denique stantibus illis coram ea, expectabant, quid ab illa elocutionis audirent. Ipsa autem, expansis manibus, benedictionem a nescio quo afflagitans, ait: 'Benedic', inquid, 'mihi, sanctae ac famulae Dei excelsi; ecce enim iam tertio fatigaris hodiae mei causa! Et cur, sanctae, pro infirma muliercula crebras iniurias sustenis?' Interrogantibus vero illis, ad quem haec verba proferret, penitus non est effata.3 Tunc facto modico intervallo, emisit voce magna cum riso; et sic tradedit spiritum. Et ecce quidam inerguminus, qui tunc ad beati Crucis gloriam mundandus advenerat, adreptam manibus caesariem, conlisit se in terram, dicens: 'Heu, heu, heu nobis, qui tale damno perpessi sumus! Vel licuisset prius causas inquirere, et sic de potestate nostra fuisset ablata haec anima'.4 Inquirentibus vero his qui aderant, quod esset hoc verbum, quod loquebatur, respondit: 'Ecce anima puellae Michahel angelus suscepit, et ipsi eam ad caelos evexit. Princeps vero noster, quem vos diabolum nominatis, nihil in ea participatur'. Post haec corpus aquis ablutum ita candore niveo refulgebat, ut nullum lenteum repperire abbatissa potuisset in prumptu, quod corpore candidior cerneretur; induta tamen lenteis mundis, sepulturae mandata est.5 Nam et alia puella huius monastirii visum vidit, quod sororibus retulit. Potabat, inquid, se iter aliquod conficere; et erat ei votum, ut ad fontem vivum gradiens perveniret. Cumque viam nesciret, vir quidam se obviam obtulit, dicens: 'Si', inquid, 'vis ad fontem vivum accedere, ego ero praevius iteneris tui'.6 At illa gratias agens, sequebatur praecedentem. Quibus ambolantibus, pervenerunt ad fontem magnum, cuius aquae tamquam aurum splendebant, herbae vero in modum diversarum gemmarum vernante luce radiabant. Et ait vir ad eam: 'Ecce fonte vivo, quem multo labore quaesisti! Satiare nunc ab eius fluentis, ut fiat tibi fons aquae vivae salientis in vitam aeternam'.7 Cumque illa avide ex his aquis auriret, ecce ab alia parte veniebat abbatissa et, denudatam puellam, induit eam vestem regia, quae tanta luce auroque et munilibus refulgebat, ut vix possit intendi, dicente sibi abbatissa: 'Sponsus enim tuus mittit tibi haec munera'. Haec cum puella vidisset, conpuncta est corde, et post dies paucus rogavit abbatissam, ut sibi in qua inclauderetur cellolam praepararet.8 At illa velociter perfectam, ait: 'Ecce', inquid, 'cellolam! Quid nunc desideras?' Puella vero petiit, ut recludi permitteretur. Quod cum ei praestitum fuisset, congregatis virginibus cum magno psallentio, accensis lampadibus, tenente sibi beata Radegunde manu, ad locum usque perducitur. Et sic vale faciens omnibus et osculans singulas quasque, reclausa est; structoque aditu, per quem ingressa fuerat, ibi nunc oratione ac lectione vacat.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.13 bnf5921.91 bnf9765.78 bnf17655.186 cpl864.153
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik