monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXV De signis. <<< >>> XXVII Quod Chilpericus rex Parisius est ingressus.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXVI De Guntchramno et Mummolo.
1 Gunthchramnus quoque dux Arvernum cum supradictis thesauris reversus, ad Childeberthum regem abiit. Cumque exinde regrederetur cum uxore et filiabus, a Gunthchramnum regem conpraehensus retenebatur, dicente sibi regem: 'Tua invitatio Gundovaldum adduxit in Galliis, et ob hoc ante hos annus abisti Constantinopoli'.2 Cui illi: 'Mummolus', inquid, 'dux tuus ipse suscepit eum et in Avennionem secum retenuit. Nunc autem permitte me, ut adducam ipsum tibi, et tunc inmunis ero ab his quae repotantur mihi'. Cui rex ait: 'Non permittam te abire, nisi dignas luas poenas pro his quae commisisti'. At ille cernens se mortem propinquam, ait: 'Ecce filium meum! Suscipe illum, et sit obses pro his quae promitto domino meo rege; et nisi Mummolum adducam tibi, perdam parvolum meum'.3 Tunc rex permisit eum abire, retentum secum eius infantulo. At ille, adsumptos secum Arvernis atque Villavis, Avennione abiit. Sed asto Mummoli navis in Rodano infirmae paratae sunt; ascendentesque simpliciter, ut in medio amnis venerunt, impletis navibus mergebantur. Tunc in periculo positi, alii natando evaserunt, nonnulli vero, arreptis ipsarum navium tabulis, attigerunt litus.4 Plerique autem, quorum minor fuit astutia, in amne dimersi sunt. Gunthchramnus vero dux advenit Avennione. Providerat enim Mummolus, postquam intra murus urbis illius est ingressus, ut quia pars parva resedebat, quae non vallabatur a Rhodano, ut, eductam ex eo partem, locus ille totus ex hoc alluvio muneretur; in quo loco fossas magnae profunditudinis fodit, praeparatusque dolos aqua decurrens operuit.5 Tunc, adveniente Gunthchramno, ait ex muro Mummolus: 'Si fides est integra, veniat ille ab una parte ripae et ego ex alia, et quod voluerit eloquatur'. Quod cum convenisset, ait Gunthchramnus econtra, - hoc enim brachium fluminis inter utrumque erat positum-: 'Si licit', inquid, 'vadam, quia sunt aliqua quae inter nos secretius conferantur'.6 Cui ille: 'Veni', ait, 'ne timeas'. Ingressus cum uno amicorum suorum - et erat luricae pondere adgravatus - ilico amicus ille, ut foveam amnis attigit, sub aquis dimersus nusquam conparuit. Gunthchramnus vero cum demergeretur atque portaretur ab unda veloci, unus de adstantibus, porrectam manu eius astam, eum litori reddidit.7 Et tunc, inlatis sibi convitiis, ipse vel Mummolus discesserunt. Obsedente quoque Gunthchramno ipsam urbem cum exercitu Gunthchramni regis, nuntiata sunt haec Childebertho. At ille ira commotus, cur haec non iussus ageret, Gundulfum superius dictum illuc direxit. Qui, amota obsidione, Mummolum Arvernus adduxit.8 Sed post paucos dies Avennione regressus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.12 bnf5921.89 bnf9765.77 bnf17655.185 cpl864.151
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik