monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXIV Item de insidiis Theudori episcopi et de Gundovaldo. <<< >>> XXVI De Guntchramno et Mummolo.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXV De signis.
1 Anno octavo Childeberthi regis pridiae Kal. Februarias, cum die dominico apud urbem Toronicam ad matutinus signum conmutum fuisset et populus surgens ad eclesiam conveniret, caelo nubilo, cum pluvia globus magnus ignis de caelo dilapsus, in spatio multo cucurrit in aera, qui tantam lucem dedit, ut tamquam media diae omnia cernerentur.2 Quo iterum in nube suscepto, nox successit. Aquae vero extra solitu invaluerunt; nam tantum inundatione Sygona Matronaque circa Parisius intulerunt, ut inter civitatem et basilicam sancti Laurenti naufragia saepe contingerent.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.12 bnf5921.89 bnf9765.77 bnf17655.184 cpl864.151
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik