monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXIII Quod Chilperico rege filius natus est. <<< >>> XXV De signis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXIV Item de insidiis Theudori episcopi et de Gundovaldo.
1 Nova iterum contra Theodorum episcopum bella consurgunt. Nam Gundovaldus, qui se filium Chlothari regis esse dicebat, de Constantinopoli veniens, Massilia est advectus. De cuius origine quaedam strictim libuit memorare. Hic cum natus esset in Galliis et diligenti cura nutritus, ut regum istorum mos est, crinium flagellis per terga dimissis, litteris eruditus, Childebertho rege a matre repraesentatur, dicente ea: 'Ecce', inquid, nepotem tuum, Chlothari regis filium; et quia invisus habetur patri, suscipe eum, quia caro tua est'.2 Quem ille, eo quod ei fili non essent, accipiens, retenibat secum. Nuntiantur haec regi Chlothario, misitquae fratri nuntius, dicens: 'Dimitte puerum, ut veniat ad me'. Ne moratus ille iuvenem fratri direxit. Quo viso, Chlotharius iussit tundi comam capitis eius, dicens: 'Hunc ego non generavi'. Igitur post Chlothari regis obitum a Charibertho rege susceptus est.3 Quem Sigyberthus arcessitum iterum amputavit comam capitis eius et misit eum in Agripinensim civitatem, quae nunc Colonia dicitur. Ille quoque ab eo loco dilapsus, dimissis iterum capillis, ad Narsitem abiit, qui tunc Aetaliae praeerat. Ibi accepta uxore, filios procreavit et ad Constantinopolim accessit.4 Inde, ut ferunt, post multa tempora a quodam invitatus, ut veniret in Galliis, Massilia adpulsus, a Theodoro episcopo susceptus est. Ab eodem etiam acceptis aequitibus, Mummolo duci coniunctus est. Erat autem tunc Mummolus in civitate Avennica, sicut supra iam diximus Gunthchramnus vero dux adpraehensum Theodorum episcopum in custodia pro hac causa detrusit, repotans, cur hominem extraneum intromisissit in Galliis voluissetque Francorum regnum imperialibus per haec subdere ditionibus.5 At ille epistolam, ut aiunt, manu maiorum Childeberthi regis subscriptam protulit, dicens: 'Nihil per me feci, nisi quae mihi a domnis nostris et senioribus imperata sunt'. Custodiebatur igitur sacerdus in cellula nec permittebatur eclesiae propinquare. Quadam vero nocte, dum adtentius oraret ad Dominum, refulsit cellula nimio splendore, ita ut comes, qui erat custus eius, ingente pavore terreretur; visusque est super eum lucis inmense globus per duarum horarum spatium.6 Mane autem facto, narrabat haec comes ille citeris, qui cum eo erant. Post haec autem ductus est ad Gunthchramnum regem cum Epyfanio episcopo, qui tunc a Langobardus fugiens Massilia morabatur, scilicet quod et ipse conscius huius causae fuisset. Discussio igitur a rege, in nullo inventi sunt crimine.7 Rex tamen iussit eos sub custodia degere, in qua post multa supplicia Epyfanius episcopus obiit. Gundovaldus vero in insola maris secessit, expectans eventum rei. Gunthchramnus vero dux cum duce Gunthchramni regis res Gundovaldi divisit et sicum Arverno detulit inmensum, ut ferunt, argenti pondus et auri vel reliquarum rerum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.11 bnf5921.88 bnf9765.76 bnf17655.183 cpl864.150
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik