monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXI De signis ostensis. <<<     >>> XXIII Quod Chilperico rege filius natus est.

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXII De Cartherio episcopo.

1 Igitur pervasis Chilpericus rex civitatibus fratris sui novos comites ordinat et cuncta iubet sibi urbium tributa deferri. Quod ita impletum fuisse cognovimus. His diebus adprehensi sunt duo homines a Nunnichio Lemovicinae urbis comite, deferentes ex nomine Charteri Petrogoricae urbis episcopi litteras, quae multa inproperia loquebantur in regem; in quibus inter reliqua erat insertum, quasi quereretur sacerdos, se a paradiso ad inferos descendisse, scilicet quod a regno Guntchramni in Chilperici fuerit dicionibus commutatus.2 Has litteras cum his hominibus iam dictus comes sub ardua custodia regi direxit. Rex vero patienter propter episcopum mittit, qui eum suo conspectui praesentarent, discussurus utique, si vera essent quae ei opponebantur, an non. Adveniente vero episcopo, rex homines illos cum litteris repraesentat.3 Interrogat sacerdoti, si ab eo directae fuerint. Negat ille a se directas. Interrogantur vero homines, a quo eas acceperint. Frontonium diaconum proferunt. Interrogatur de diacono sacerdos. Respondit, sibi eum esse praecipuum inimicum, nec dubitari debere, ipsius esse nequitias, qui contra eum saepius causas commovisset iniquas.4 Adducitur diaconus sine mora; interrogatur a rege; confitetur super episcopum, dicens: 'Ego hanc epistolam episcopo iubente dictavi'. Proclamante vero episcopo et dicente, quod saepius hic ingenia quaereret, qualiter eum ab episcopatu deiceret, rex misericordia motus, commendans Deo causam suam, cessit utrisque, deprecans clementer episcopum pro diacono, et supplicans, ut pro se sacerdos oraret.5 Et sic cum honore urbi remissus est. Post duos vero menses Nonnichius comes, qui hoc scandalum seminavit, sanguine percussus interiit, resque eius, quia absque liberis erat, diversis a rege concessae sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.10 bnf5921.88 bnf9765.76 bnf17655.183 cpl864.150

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik