monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XX De obito Chrodini ducis. <<< >>> XXII De Cartherio episcopo.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XXI De signis ostensis.
1 Haec in hoc anno iteratis signa apparuerunt: luna eclypsim passa est; infra Toronicum territurium verus de fracto pane sanguis effluxit; muri urbis Sessionicae conruerunt; apud Andecavam urbem terra tremuit; infra muros vero Burdegalensis oppidi ingressi lupi canes deforaverunt, nequaquam hominem metuentes; per caelum ignis discurrere visus est.2 Sed et Vasatensis civitas incendio concremata est, ita ut eclesiae vel domus aeclesiasticae vastarentur. Ministerium tamen omne ereptum fuisse cognovimus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.10 bnf5921.88 bnf9765.76 bnf17655.183 cpl864.150