monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XVIII De legatis Chilperici regis ab Hispania reversis. <<< >>> XX De obito Chrodini ducis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XIX De hominibus Chilperici regis apud Urbiam fluvium.
1 Apud pontem vero Urbiensim civitatis Parisiacae Chilpericus rex custodes posuerat, ut insidiatores de regno fratris sui, ne nocerent aliquid arcerentur. Quod Asclipius ex duce praecognito, nocte inruens, interfecit omnes pagumque ponte proximum graviter depopulatus est. Cumque haec regi Chilperico nuntiatum fuisset, misit nuntios comitibus ducibusque vel reliquos agentibus, ut, collecto exercitu, in regno germani sui inruerent.2 Sed prohibitus est consilio bonorum, ne faceret, dicentibus sibi: 'Illi perverse aegerunt, tu vero sapienter age. Mitte fratri nuntios, et si iniuriam tuam emendare voluerit, nihil mali geris; si vero noluerit, tractabis deinceps, quid sequaris'. Et sic ratione accepta, prohibetu exercitu, legationem fratri dirigit.3 Sed ille cuncta emendans, fratris quaesivit integrae caritatem.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.9 bnf5921.88 bnf9765.76 bnf17655.181 cpl864.149
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik