monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25 > 19 > 38 > 2 > 11 > 26 > 24 > 93 > 2 > 43 > 45 > 39 > 10 > 22 > 2 > 14 > 12 > 28 > 19 > 59 > 16 > 31 > 28 > 37 > 38 > 13 > 42 > 10 > 36 > 26 > 27 > 93 > 43 > 43 > 17 > 38 > 22 > 55 > 39 > 23 > 15 > 22 > 34 > 25 > 1 > 16 > 28 > 2 > 19 > 59 > 21 > 16 > 38 > 28 > 46 > 29 > 11 > 10 > 14 > 12 > 49 > 49 > 43 > 31 > 22 > 55 > 24 > 34 > 34 > 13 > 43 > 98 > 16 > 28 > 26 > 2 > 22 > 90 > 91 > 63 > 38 > 47 > 79 > 47 > 46 > 46 > 16
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XV De obitu Felicis episcopi. <<< >>> XVII De Iudaeis per Chilpericum regem conversis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XVI Quod Pappolenus uxorem suam recepit.
1 Audiens autem Pappolenus eius obitum, neptem illius, de qua separatus fuerat, recepit. Ante hoc autem tempus disponsatam eam habuerat; sed dissimolante de nuptiis Filici episcopo, hic cum magna cohortem veniens, ab oraturio puellam abstraxit et in basilica beati Albini confugit. Tunc Filex episcopus ira commotus, circumventam puellam dolis a marito separavit, mutataque veste, apud Vasatensem urbem in monastirio posuit.2 Sed illa occultos pueros nuntius dirigit, ut scilicet eam ereptam a loco, in quo posita erat, acciperet. Quod ille non abnuens, adsumptam de monastirio puellam suo coniugio copolavit, regalibusque munitus praeceptionibus, timere parentum distulit moenas.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.87 bnf9765.75 bnf17655.179 cpl864.148
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik