monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XIV De portentis quae apparuerunt. <<< >>> XVI Quod Pappolenus uxorem suam recepit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XV De obitu Felicis episcopi.
1 Felix vero episcopus Namneticae civitatis in hac valitudine corruens, graviter aegrotare coepit. Tunc vocatis ad se episcopis, qui propinqui erant, supplicat, ut consensum, quem in Burgundione nepote suo fecerat, suis subscriptionibus roborarent. Quod cum factum fuisset, eum ad me dirigunt. Erat tunc temporis Burgundio quasi annorum XXV. Qui veniens rogat, ut, accedens usque Namnetas, episcopum eum in locum avunculi, qui adhuc superstes erat, tonsoratum consecrare deberem.2 Quod ego abnui, quia canonibus non congruere cognovi. Consilium tamen praebui, dicens: 'Habemus scriptum in canonibus, fili, non posse quemquam ad episcopatum accedere, nisi prius ecclesiasticus gradus regulariter sortiatur. Tu ergo, dilectissime, revertere illuc et pete, ut ipse te qui elegit debeat tonsorare.3 Cumque presbiterii honorem acciperis, ad ecclesiam adsiduus esto; et cum eum Deus migrare voluerit, tunc tu facile episcopale gradum ascendes'. At ille regressus, consilium acceptum adimplere dissimulavit, eo quod Felix episcopus ab incommodo levius agere videretur. Sed postquam febris discessit, tibiae eius ab humore pusulas emerserunt.4 Tunc cantaredarum cataplasmam nimium validam ponens, conputrescentibus tibiis, anno episcopatus sui XXXIII, aetate septuagenaria vitam finivit. Cui Nonnichius consobrinus, rege ordinante, successit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.87 bnf9765.75 bnf17655.179 cpl864.148