monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XI De Theodoro episcopo et Dinamio. <<< >>> XIII De Lupo et Ambrosio Turonicis civibus interfectis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, XII De exercitu contra Biturigas commoto.
1 Igitur Chilpericus rex cernens has discordias inter fratrem ac nepotem suum pullulare, Desiderium ducem evocat iobetque, ut aliquid nequitiae inferat fratri. At ille, commoto exercitu, Ragnovaldo duce fugato, Petrogoricum pervadit, exactaque sacramenta, Aginnum pergit. Haec audiens uxor Ragnovaldi, quod scilicet, fugato viro suo, haec civitates in potestate regis Chilperici redegerentur, basilicam sancti marthiris Caprasi expetiit.2 Sed extracta exinde et spoliata a facultate ac solatio famolorum, datis fideiussoribus, Tholosae diregitur, ibique iterum in basilica sancti Saturnini ingressa resedebat. Desiderius vero cunctas civitates, quae in parte illa ad regem Gunthchramnum aspiciebant, abstulit et dicionibus regis Chilperici subegit.3 Berulfus vero dux, cum Bitorigus musitare, quod Toronicum terminum ingrederentur, audisset, exercitum commovet et se in ipsos fines statuit. Graviter tunc pagi Isiodorensis ac Berravensis urbis Toronicae devastati sunt. Sed et postea crudiliter, qui in hac obsidione adesse non poterant, sunt damnati.4 Bladastis vero dux in Vasconiam abiit maximamquae partem exercitus sui amisit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.85 bnf9765.74 bnf17655.177 cpl864.147
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik