monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, VII De transitu Ferreoli Ucecensis episcopi. <<<     >>> IX De Domnolo Cinomannorum episcopo.

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, VIII De Eparchio reclauso Aecolinensis urbis.

1 Obiit et Eparchius reclausus Ecolesinensis, vir magnificae sanctitatis, per quem Deus multa miracula ostendit; de quibus, relictis plurimis, pauca perstringam. Petrocoricae urbis incola fuit; sed post conversionem clericus factus, Ecolesinam veniens, cellulam sibi aedificavit. In qua, collectis paucis monachis, in oratione morabatur assidue; et si ei aliquid auri argentique offerebatur, aut in necessitatibus pauperum aut in redemptione captivorum distribuebat.2 Panes in cellula illa, eo vivente, coctus numquam fuit, sed a devotis, cum necessitas exegisset, inferebatur. Magnam enim catervam populorum de oblationibus devotorum redemit; pusularum malarum venenum crucis signum saepe compressit, daemonas de obsessis corporibus oratione abegit et iudicibus plerumque, ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine profusa imperavit potius quam rogavit.3 Nam ita erat dulcis alloquio, ut ei negare non possent, cum fuisset indulgentiam deprecatus. Quodam vero tempore, dum pro furtum quis ad adpendendum deduceretur, qui et in alia multa scelera, tam in furtis quam in homicidiis, accusabatur ab incolis criminosus, et haec ei nuntiata fuissent, misit monachum suum ad deprecandum iudici, ut scilicet culpabilis ille vitae concederetur.4 Sed insultante vulgo atque vociferante, quod, si hic dimitteretur, neque regioni neque iudici possit esse consultum, dimitti non potuit. Interea extenditur ad trocleas, virgis ac fustibus caeditur et patibulo condemnatur. Cumque mestus monachus abbati renuntiasset: 'Vade', inquid, 'a longe, quia scito, quod, quem homo reddere noluit, Dominus suo munere redonabit.5 Tu vero, cum eum cadere videris, protinus adprehensum adducito in monasterium'. Monacho vero iussa complente, ille prosternitur in oratione et tam diu in lacrimis ad Deum fudit preces, quoadusque, disruptum obice cum catenis, terrae restitueretur adpensus. Tunc monachus adprehensum eum abbatis conspectibus incolomem repraesentat.6 At ille gratias Deo agens, comitem arcessiri iubet, dicens: 'Semper me benigno animo solitus eras audire, fili dilectissime; et cur hodie induratus hominem, pro cuius vita rogaveram, non laxasti?' Et ille: 'Libenter te', inquid, 'audio, sancte sacerdos; sed, insurgente vulgo, aliud facere non potui, timens super me seditionem moveri'.7 Et ille: 'Tu', inquid 'me non audisti; Deus autem audire me dignatus est, et quem tu tradidisti morti, ille vitae restituit. En', inquid, 'coram te adstat sanus!' Haec eo dicente, prosternitur ad pedes comitis stupentis, quod videbat vivere quem in mortis interitu reliquisset. Haec ego ab ipsius comitis ore cognovi.8 Sed et alia multa fecit, quae insequi longum putavi. Post XLIIII vero annos reclusionis suae parumper febre pulsatus tradidit spiritum; protractusque a cellula, sepulturae mandatus est. Magnus autem conventus, ut diximus, de redemptis in eius processit exsequiis.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.85 bnf9765.74 bnf17655.177 cpl864.147