monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, II De legatis Chilperici ab Oriente reversis. <<<     >>> IV Qualiter Lupus a regno Childeberthi fugatus est.

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, III De legatis Childeberthi ad Chilpericum.

1 Denique cum apud eandem villam commoraretur, Egidius Remensis episcopus cum primis Childeberthi proceribus in legationem ad Chilpericum regem venit; ibique conlocutione facta, ut, ablato Gunthchramni regis regno, hi se coniungere debeant in pace, ait Chilpericus rex: 'Filii mihi, peccatis increscentibus, non remanserunt, nec mihi nunc alius superest heres nisi fratris mei Sygiberthi filius, id est Childeberthus rex, ideoque in omnibus quae laborare potuero hic heres existat; tantum dum advixero liceat mihi sine scrupulo aut disceptatione cuncta tenere'.2 At illi gratias agentes, pactionibus subscriptis, ea quae locuti fuerant firmaverunt et ad Childeberthum cum magnis muneribus sunt regressi. Quibus discedentibus, Chilpericus rex Leudovaldum episcopum cum primis regni sui dirixit. Qui, data susceptaque de pace sacramenta pactionibusque firmatis, munerati regressi sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.82 bnf9765.71 bnf17655.169 cpl864.141

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik