monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, I Quod Childeberthus ad Chilpericum transiit, et de fuga Mummoli. <<< >>> III De legatis Childeberthi ad Chilpericum.
Gregorius Turonensis, Historiae, 6, II De legatis Chilperici ab Oriente reversis.
1 Interea legati Chilperici regis, qui ante triennium ad Tiberium imperatorem abierant, regressi sunt non sine grave damno atque labore. Nam cum Massiliensim portum propter regum discordias adire ausi non essent, Agathae urbem, quae in Gothorum regno sita est, advenerunt. Sed priusquam litus attingerent, navis acta vento, inpulsa terris in frustra minuitur.2 Legati vero cum pueris se in pericolo cernentes, arreptis tabulis, vix ripae relati sunt, multis puerorum amissis; sed plurimi evaserunt. Res autem, quas unda litoris invexerat, incolae rapuerunt; ex quibus quae melius fuit recipientes, ad Chilpericum regem retulerunt. Multa tamen ex his Agathensis secum retenuerunt.3 Tunc ego Novigentum villa ad occursum regis abieram; ibique nobis rex missurium magnum, quod ex auro gemmisque fabricaverat in quinquagenta librarum pondere, ostendit, dicens: 'Ego haec ad exornandam atque nobilitandam Francorum gentem feci. Sed et plurima adhuc, si vita comis fuerit, faciam'. Aureus etiam singularum librarum pondere, quos imperatur misit, ostendit, habentes ab una parte iconicam imperatoris pictam et scriptum in circulo: Tiberii Constantini perpetui Augusti; ab alia vero parte habentes quadrigam et ascensorem contenentesque scriptum: Gloria Romanorum.4 Multa enim et alia ornamenta, quae a legatis sunt exhibita, ostendit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.82 bnf9765.71 bnf17655.168 cpl864.141
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik