monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
>>> Gregorius Turonensis, Historiae, 6, II De legatis Chilperici ab Oriente reversis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 6, I Quod Childeberthus ad Chilpericum transiit, et de fuga Mummoli.

1 Anno igitur sexto regni sui Childeberthus rex, reiectam pacem Gunthchramni regis, cum Chilperico coniunctus est. Non post multum tempus Gogo moritur; in cuius locum Wandelenus subrogatur. Mummolus a regno Guntchramni fuga dilabitur et se infra murorum Avennicorum monitione concludit. Apud Lugdunum sinodus episcoporum coniungitur, diversarum causarum altercationis incidens neglegentioresque iudicio damnans.2 Sinodus ad regem revertitur, multa de fuga Mummoli ducis, nonnulla de discordiis tractans.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.82 bnf9765.70 bnf17655.168 cpl864.140

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik