monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 50
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLIX De insidiis, quas nobis fecit. <<<
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, L Quae beatus Salvius de Chilperico praedixit.
1 Et licet de beati Salvii episcopi conlocutione superius memorare debueram, sed quia mentem excessit, esse sacrilegum non arbitror, si in posterum scribatur. Igitur cum, vale post sinodum memoratam regi iam dicta, ad propria redire vellimus, non ante discidere placuit, nisi hunc virum, libatis osculis, linquerimus.2 Quem quesitum in atrio Brinnacinsis domus repperi. Cui dixi, quia iam eram ad propriam rediturus. Tunc remoti paululum, dum hinc inde sermocinaremur, ait mihi: 'Videsne super hoc tectum quae ego suspicio?' Cui ego: 'Video enim supertegulum, quod nuper rex poni praecepit'. Et illi: 'Aliud', inquid, 'non aspicis?' Cui ego: 'Nihil aliud video'.3 Suspicabar enim, quod aliquid ioculariter loqueretur. Et adiaci: 'Si tu aliquid magis cernis, enarra'. At ille, alta trahens suspiria, ait: 'Video ego evaginatum irae divinae gladio super domum hanc dependentem'. Verumtamen non fefellit dictio sacerdotem; nam post dies viginti duo filii regis, quos superius mortuos scripsimus, obierunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.81 bnf9765.70 bnf17654.224 bnf17655.166 cpl864.140
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik